# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.16

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/6.16

Alexandrinis petentibus regem reddidit monitum, ut magis amicitiam Romanam quam arma experiri studeret; qui tamen ilico ut liber fuit bellum intulit, sed continuo cum toto exercitu suo et ipse deletus est. nam uiginti milia hominum in eo bello caesa referuntur, duodecim milia cum septuaginta longis nauibus dedita, quingenti ex uictoribus cecidisse dicuntur. 2 rex ipse adulescens scapha exceptus ut fugeret, multis insilientibus mersus necatusque est; corpus eius ad litus deuolutum indicio loricae aureae cognitum fuit: qua Caesar Alexandriam praemissa Alexandrinos omnes ad deditionem desperatione conpulit regnumque Aegypti Cleopatrae dedit. 3 inde Syriam peruagatus Pharnacem in Ponto uicit. postea uero quam Romam uenit, dictator et consul creatus in Africam transiit et apud Thapsum cum Iuba et Scipione pugnauit maximamque ibi hominum multitudinem interfecit. castra utriusque direpta sunt, sexaginta elephanti capti. 4 Cato sese apud Vticam occidit; Iuba percussori iugulum pretio dato praebuit, Petreius eodem se gladio perfodit; Scipio in naui, qua ad Hispaniam fugere contendens uento coactus in Africam redierat, semet ipse iugulauit. 5 in eadem naui etiam T. Torquatus occisus est. Caesar Pompei Magni nepotes filiamque Pompeiam simulque cum his Faustum Syllam et Afranium et Petreium filium iussit occidi. 6 inde quattuor triumphis urbem ingressus, disposito recuperatae reipublicae statu continuo in Hispanias contra Pompeios Pompei filios profectus, septimo decimo quam egressus ab urbe fuerat die Saguntum peruenit statimque aduersus Pompeios duos et Labienum atque Attium Varum multa bella et uaria sorte gessit. 7 ultimum bellum apud Mundam flumen gestum est, ubi tantis uiribus dimicatum tantaque caedes acta, ut Caesar quoque, ueteranis etiam suis cedere non erubescentibus, cum caedi cogique aciem suam cerneret, praeuenire morte futurum uicti dedecus cogitarit, cum subito uersus in fugam Pompeiorum cessit exercitus. 8 equidem eo die hoc bellum actum est, quo Pompeius pater ab urbe bellum gesturus aufugerat, quattuorque annis hoc bellum ciuile indesinenter toto orbe tonuit. T. Labienus et Attius Varus in acie caesi sunt, Gnaeus Pompeius cum centesimo equite aufugit. 9 frater eius Sextus Pompeius, contracta celeriter non parua Lusitanorum manu, cum Caesonio congressus et uictus fugiensque interfectus est. Munda ciuitas cum immensa hominum caede Caesare oppugnante uix capta est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
