Latin
Book 6
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.19.1
Not analysed yet
Antonius uero postquam Araxim transmisit, omnibus undique malis circumuentus, uix tandem Antiochiam cum paucis rediit. nam cum multitudine equitum et sagittarum ab omnibus proeliis, quae plura temptauit, uictus semper effugerit tum praeterea incertis et ignotis regionis locis impeditus grauissima fame ad nefandos cibos coactus est; plurimi militum sese hostibus dediderunt. 2 inde in Graeciam transiit iussitque Pompeium, qui uictus a Caesare exercitum bellumque reparabat, cum paucis ad se uenire. Pompeius fugiens a Titio et Furnio Antonianis ducibus saepe terrestri naualique bello uictus et captus ac post paululum interfectus est. 3 Caesar Illyricum Pannoniam partemque Italiae bellis subegit ac domuit; Antonius Artabanen Armeniae regem proditione et dolo cepit: quem argentea catena uinctum ad confessionem thesaurorum regiorum coegit, expugnatoque oppido, in quo conditos esse prodiderat, magnam uim auri argentique abstulit. 4 qua elatus pecunia denuntiari bellum Caesari atque Octauiae, sorori Caesaris, uxori suae, repudium indici iussit et Cleopatram sibi ex Alexandria occurrere imperauit. 5 ipse Actium ubi classem constituerat profectus, cum prope tertiam partem remigum fame absumptam offendisset, nihil motus remi, inquit, modo salui sint; nam remiges non deerunt, quoad Graecia homines habuerit. 6 Caesar ducentis triginta rostratis nauibus a Brundisio in Epirum profectus est. Agrippa uero praemissus a Caesare, multas onerarias naues frumento atque armis graues ab Aegypto Syria Asiaque ad subsidium Antonio uenientes cepit peragratoque Peloponnensium sinu Mothonam urbem ualidissimo Antoniano praesidio munitam expugnauit. 7 inde Corcyram cepit; fugientes nauali proelio persecutus profligauit multisque rebus cruentissime gestis ad Caesarem uenit. Antonius defectu et fame militum suorum permotus bellum maturare instituit ac repente instructis copiis ad Caesaris castra processit et uictus est. 8 tertio post pugnam die Antonius castra ad Actium transtulit, nauali proelio decernere paratus. ducentae triginta rostratae fuere Caesaris naues et triginta sine rostris, triremes uelocitate Liburnicis pares et octo legiones classi superpositae, absque cohortibus quinque praetoriis. 9 classis Antonii centum septuaginta nauium fuit, quantum numero cedens tantum magnitudine praecellens, nam decem pedum altitudine a mari aberant. 10 famosum et magnum hoc bellum apud Actium fuit. ab hora quinta usque in horam septimam incerta uincendi spe grauissimae utrimque caedes actae; reliquum diei cum subsequente nocte in uictoriam Caesaris declinauit. 11 prior regina Cleopatra cum LX uelocissimis nauibus fugit; Antonius quoque detracto insigni praetoriae nauis fugientem secutus uxorem est. inlucescente iam die uictoriam Caesar consummauit. 12 ex uictis duodecim milia cecidisse referuntur, sex milia uulnerata sunt, e quibus mille inter curandum defecerunt. 13 Antonius et Cleopatra communes liberos cum parte regiae gazae ad Rubrum mare praemittendos censuerunt; ipsi praesidiis circa duo Aegypti cornua, Pelusium Parethoniumque, dispositis classem et copias instaurando bello parauerunt.