# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.2.1

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/6.2.1

Igitur Mithridates rex Ponti atque Armeniae postquam Nicomedem Bithyniae regem amicum populi Romani regno priuare molitus est atque a senatu monitus, si facere temptaret, bellum sibi a populo Romano inferendum fore, iratus Cappadociam continuo peruasit atque expulso ab ea Ariobarzane rege cunctam prouinciam igni ferroque uastauit. 2 Bithyniam deinde pari clade corripuit. Paphlagoniam simili exitu adflixit pulsis ex ea Pylaemene et Nicomede regibus. post cum uenisset Ephesum, crudeli praecepit edicto, ut per totam Asiam quicumque inuenti essent ciues Romani sub una die omnes necarentur. 3 et factum est; nec explicari aut conprehendi ullo modo uerbis potest, quae tunc multitudo Romanorum ciuium caesa sit, quis maeror plurimarum prouinciarum, quis gemitus occidendorum pariter atque occidentium fuerit, cum singuli quique aut prodere innocentes hospites et amicos, aut ipsi periclitari poena hospitum cogerentur. 4 Archelaus quoque dux Mithridatis cum CXX milibus peditum atque equitum in Achaiam praemissus Athenas cunctamque Graeciam partim ui partim deditione obtinuit. 5 Sylla, cui post consulatum Mithridaticum bellum obuenerat, Archelaum apud Piraeum, Atheniensium portum septemplici muro conmunitum, diu obsedit, ipsam Atheniensium urbem ui cepit. postea iusto proelio cum Archelao conflixit: centum decem milia de exercitu Archelai interfecta, uix decem milia superfuisse referuntur. 6 conperta clade Mithridates lectissima septuaginta milia militum Archelao in subsidium misit ex Asia. secundo proelio quinquaginta milia ex his interfecta sunt ibique Diogenes Archelai filius trucidatus est. 7 tertio bello omnes copiae, quas Archelaus habebat, extinctae sunt. nam uiginti milia militum eius in paludem pulsa cum Syllae fidem inplorarent, insatiabili uictoris ira interfecta sunt totidemque alia in flumen coacta ac necata, reliqui miserorum passim trucidati sunt. 8 porro autem Mithridates in Asia nobilissimarum urbium principes occidere bonaque eorum publicare animo intenderat. cumque iam mille sescentos ita interfecisset, Ephesii exemplum uerentes excluso praesidio eius portas obiecerunt; similiter Smyrnaei Sardi Colophonii Trallianique fecerunt. 9 perturbatus Mithridates per Archelaum ducem suum cum Sylla de pace pepigit. interea Fimbria Marianorum scelerum satelles, homo omnium audacissimus, Flaccum consulem, cui legatus ierat, apud Nicomediam occidit; 10 ac mox arrepto exercitu Mithridatis filium ex Asia ad Miletopolin fugat, stationem regis inuadit ipsumque Pergamo pellit fugientemque insecutus apud Pitanam obsedit, et profecto cepisset, si L. Lucullus ciuilibus discordiis curam reipublicae praetulisset eumque mari coartare obiecta classe uoluisset. 11 inde Fimbria Iliensibus iratus, a quibus pro Syllanae partis studio obiectu portarum repulsus uidebatur, ipsam urbem Ilium, antiquam illam Romae parentem, funditus caede incendioque deleuit. sed eam Sylla continuo reformauit. idem Fimbria apud Thyatiram cum ab exercitu Syllae obsideretur, desperatione adactus in templo Aesculapii manu sua interfectus est. 12 Fannius et Magius de exercitu Fimbriae profugi Mithridati sese adiunxerunt: quorum hortatu Mithridates cum Sertorio per legatos in Hispaniam missos foedus pepigit. Sertorius ad eum M. Marium firmandi foederis causa misit: quem rex apud se retentum breui ducem fecit in locum Archelai, qui se ad Syllam cum uxore liberisque contulerat. 13 Marius et Eumachus duces a Mithridate aduersus Lucullum missi, magno exercitu breui congregato cum P. Rutilio apud Chalcedonam congressi sunt eumque cum plurima exercitus ipsius parte ceciderunt. 14 Lucullus Mithridatem Cyzicenos obsidentem fossa cinxit eumque quod faciebat pati conpulit atque ad ipsos Cyzicenos, ut bono animo essent, nuntium misit unum ex militibus nandi peritum: qui duobus utribus suspensus mediam ipse regulam tenens plantisque subremigans septem milia passuum transmeauit. 15 Mithridates inopia laborans partem copiarum instructam armis domum abire praecepit: quam Lucullus excipiens uniuersam disperdidit, nam amplius quam quindecim milia hominum tunc interfecisse narratur. 16 tunc etiam Fannius, qui se Mithridati iunxerat, et Metrophanes regius praetor a Mamerco uicti, cum duobus milibus equitum in Moesiam profugerunt atque inde in Maeoniam digressi in colles camposque Inarimos inciderunt. 17 ubi non solum montes usti uel saxa quasi quadam fuligine obfuscata cernuntur, uerum etiam campi ambusto solo squalidi per quinquaginta milia passuum sine uno ignis uel fornacis indicio et pendulo in profundum cinere putres iacent; tribus etiam locis torridae uoragines ostenduntur, quas Graeci physas uocant. 18 in quibus diu oberrantes inopinatis tandem periculis exempti sunt et clam in regis castra uenerunt. Deiotarus rex Gallograeciae praefectos regis bello trucidauit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
