# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.20.1-4

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 6.20.1 to 6.20.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/6.20.1

Anno ab urbe condita DCCXXV ipso imperatore Caesare Augusto quinquies et L. Apuleio consulibus Caesar uictor ab oriente rediens, VIII idus Ianuarias urbem triplici triumpho ingressus est ac tunc primum ipse Iani portas sopitis finitisque omnibus bellis ciuilibus clausit. 2 hoc die primum Augustus consalutatus est; quod nomen, cunctis antea [ inuiolatum ] et usque ad nunc ceteris inausum dominis, tantum orbis licite usurpatum apicem declarat imperii, atque ex eodem die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit et mansit, quod Graeci monarchiam uocant. 3 Porro autem hunc esse eundem diem, hoc est VIII idus Ianuarias, quo nos Epiphania, hoc est apparitionem siue manifestationem Dominici sacramenti, obseruamus, nemo credentium siue etiam fidei contradicentium nescit. 4 de quo nostrae istius fidelissimae obseruationis sacramento uberius nunc dicere nec ratio nec locus flagitat, ut et quaerentibus reseruasse et neglegentibus non ingessisse uideamur. hoc autem fideliter commemorasse ideo par fuit, ut per omnia uenturi Christi gratia praeparatum Caesaris imperium conprobetur. 5 Nam cum primum, C. Caesare auunculo suo interfecto, ex Apollonia rediens urbem ingrederetur, hora circiter tertia repente liquido ac puro sereno circulus ad speciem caelestis arcus orbem solis ambiit, quasi eum unum ac potissimum in hoc mundo solumque clarissimum in orbe monstraret, cuius tempore uenturus esset, qui ipsum solem solus mundumque totum et fecisset et regeret. 6 Deinde cum secundo, in Sicilia receptis a Pompeio et Lepido legionibus, XXX milia seruorum dominis restituisset et quadraginta et quattuor legiones solus imperio suo ad tutamen orbis terrarum distribuisset ouansque urbem ingressus omnia superiora populi Romani debita donanda, litterarum etiam monumentis abolitis, censuisset: in diebus ipsis fons olei largissimus, sicut superius expressi, de taberna meritoria per totum diem fluxit. quo signo quid euidentius quam in diebus Caesaris toto orbe regnantis futura Christi natiuitas declarata est? Christus enim lingua gentis eius, in qua et ex qua natus est, unctus interpretatur. 7 itaque cum eo tempore, quo Caesari perpetua tribunicia potestas decreta est, Romae fons olei per totum diem fluxit: sub principatu Caesaris Romanoque imperio per totum diem, hoc est per omne Romani tempus imperii, Christum et ex eo Christianos, id est unctum atque ex eo unctos, de meritoria taberna, hoc est de hospita largaque Ecclesia, affluenter atque incessabiliter processuros restituendosque per Caesarem omnes seruos, qui tamen cognoscerent dominum suum, ceterosque, qui sine domino inuenirentur, morti supplicioque dedendos, remittendaque sub Caesare debita peccatorum in ea urbe, in qua spontaneum fluxisset oleum, euidentissima his, qui prophetarum uoces non audiebant, signa in caelo et in terra prodigia prodiderunt.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
