# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.21.1

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/6.21.1

Anno ab urbe condita DCCXXVI imperatore Augusto Caesare sexies et bis M. Agrippa consulibus Caesar parum in Hispania per ducentos annos actum intellegens, si Cantabros atque Astures, duas fortissimas Hispaniae gentes, suis uti legibus sineret, aperuit Iani portas atque in Hispanias ipse cum exercitu profectus est. 2 Cantabri et Astures Gallaeciae prouinciae portio sunt, qua extentum Pyrenaei iugum haud procul secundo Oceano sub septentrione deducitur. 3 hi non solum propriam libertatem tueri parati uerum etiam finitimorum praeripere ausi, Vaccaeos et Turmogos et Autrigonas adsiduis eruptionibus populabantur. igitur Caesar apud Segisamam castra posuit, tribus agminibus totam paene amplexus Cantabriam. 4 diu fatigato frustra atque in periculum saepe deducto exercitu, tandem ab Aquitanico sinu per Oceanum incautis hostibus admoueri classem atque exponi copias iubet. 5 tunc demum Cantabri sub moenibus Atticae maximo congressi bello et uicti in Vinnium montem natura tutissimum confugerunt, ubi obsidionis fame ad extremum paene consumpti sunt. Racilium deinde oppidum magna ui ac diu repugnans, postremo captum ac dirutum est. 6 praeterea ulteriores Gallaeciae partes, quae montibus siluisque consitae Oceano terminantur, Antistius et Firmius legati magnis grauibusque bellis perdomuerunt. 7 nam et Medullium montem Minio flumini inminentem, in quo se magna multitudo hominum tuebatur, per quindecim milia passuum fossa circumsaeptum obsidione cinxerunt. 8 itaque ubi se gens hominum trux natura et ferox neque tolerandae obsidioni sufficientem neque suscipiendo bello parem intellegit, ad uoluntariam mortem seruitutis timore concurrit. nam se paene omnes certatim igne ferro ac ueneno necauerunt. 9 Astures uero positis castris apud Asturam flumen Romanos, nisi proditi praeuentique essent, magnis consiliis uiribusque oppressissent. tres legatos cum legionibus suis in tria castra diuisos tribus aeque agminibus obruere repente moliti, suorum proditione detecti sunt. 10 hos postea Carisius bello exceptos non parua etiam Romanorum clade superauit. pars eorum proelio elapsa Lancham confugit. cumque milites circumdatam urbem incendio adoriri pararent, dux Carisius et a suis cessationem impetrauit incendii et a barbaris uoluntatem deditionis exegit. studiose enim nitebatur integram atque incolumem ciuitatem uictoriae suae testem relinquere. 11 Cantabricae uictoriae hunc honorem Caesar detulit, ut tunc quoque belli portas claustro cohiberi iuberet. ita tunc secundo per Caesarem, quarto post urbem conditam clausus est Ianus.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
