Latin
6.21.2 to 6.21.5
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.21.2-5
Not analysed yet
12 Post hoc Claudius Drusus, priuignus Caesaris, Galliam Raetiamque sortitus maximas fortissimasque gentes Germaniae armis subegit. 13 nam tunc, ueluti ad constitutum pacis diem festinarent, ita omnes ad experientiam belli decisionemue foederis undatim gentes commouebantur aut suscepturae condiciones pacis, si uincerentur, aut usurae quieta libertate, si uincerent. 14 Norici Illyrii Pannonii Dalmatae Moesi Thraces et Daci Sarmatae plurimique et maximi Germaniae populi per diuersos duces uel superati uel repressi uel etiam obiectu maximorum fluminum, Rheni Danuuiique, seclusi sunt. 15 Drusus in Germania primum Usipetes, deinde Tencteros et Chattos perdomuit. Marcomannos paene ad internecionem cecidit. 16 postea fortissimas nationes et quibus natura uires, consuetudo experientiam uirium dabat, Cheruscos Suebos et Sygambros pariter uno bello sed etiam suis aspero superauit. 17 quorum ex eo considerari uirtus ac feritas potest, quod mulieres quoque eorum, siquando praeuentu Romanorum inter plaustra sua concludebantur, deficientibus telis uel qualibet re, qua uelut telo uti furor possit, paruos filios conlisos humi in hostium ora iaciebant, in singulis filiorum necibus bis parricidae. 18 Tunc etiam in Africa Musolanos et Gaetulos latius uagantes Cossus dux Caesaris artatis finibus cohercuit atque a Romanis limitibus abstinere metu conpulit. 19 Interea Caesarem apud Tarraconem citerioris Hispaniae urbem legati Indorum et Scytharum toto orbe transmisso tandem ibi inuenerunt, ultra quod iam quaerere non possent, refuderuntque in Caesarem Alexandri Magni gloriam: 20 quem sicut Hispanorum Gallorumque legatio in medio oriente apud Babylonam contemplatione pacis adiit, ita hunc apud Hispaniam in occidentis ultimo supplex cum gentilicio munere eous Indus et Scytha boreus orauit. 21 Cantabrico bello per quinque annos acto totaque Hispania in aeternam pacem cum quadam respiratione lassitudinis reclinata ac reposita, Caesar Romam rediit. 22 Quibus etiam diebus multa per se multaque per duces et legatos bella gessit. nam inter ceteros et Piso aduersum Vindelicos missus est; quibus subactis uictor ad Caesarem Lugdunum uenit. 23 Pannonios nouo motu intumescentes Tiberius priuignus Caesaris cruentissima caede deleuit. 24 idemque continuo Germanos bello arripuit, e quibus quadraginta milia captiuorum uictor abduxit. 25 quod reuera bellum maximum et formidulosissimum quindecim legionibus per triennium gestum est, nec fere ullum maius bellum, sicut Suetonius adtestatur, post Punicum fuit.