Latin
6.22.3 to 6.22.4
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.22.3-4
Not analysed yet
9 Quamobrem quia ad id temporis peruentum est, quo et Dominus Christus hunc mundum primum aduentu suo inlustrauit regnumque Caesari tranquillissimum dedit, hunc quoque sextum libellum hoc fine concluserim: 10 ut germinantia tempora Christiana magisque inter reprimentum manus crescentia et quae adhuc in prouectu posita horum ipsorum, quibus haec respondere cogimur, insectatione mordentur, septimo libello, si tamen adiuuante Domino suffecero, conprehendam, 11 ut, quoniam ab initio et peccare homines et puniri propter peccata non tacui, nunc quoque, quae persecutiones Christianorum actae sint et quae ultiones secutae sint, absque eo quod omnes ad peccandum generaliter proni sunt atque ideo singillatim corripiuntur, expediam. Orosius The Miscellany The Latin Library The Classics Page