# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.5

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/6.5

In Bosforo Mithridate Cerealia sacra celebrante terrae motus adeo grauis repente exortus est, ut magna clades ex ea urbium atque agrorum secuta narretur. 2 eadem tempore Castor Mithridatis praefectus, qui Phanagorio praeerat, interfectis amicis regiis arcem occupauit et quattuor Mithridatis filios ad praesidia Romana transmisit. 3 Mithridates accensus ira in scelera exarsit. nam conplures tunc amicos suos et Exipodram filium suum interfecit, cum antea iam alio Macharem parricidio trucidasset; 4 Pharnaces alter filius eius exemplo fratrum territus exercitum ad persequendum sese missum sibi conciliauit et mox aduersus patrem duxit. 5 Mithridates diu ex altissimo muro filium frustra precatus ubi inexorabilem uidit, moriturus exclamasse fertur: 'Quoniam Pharnaces', inquit, 'mori iubet, uos, si estis, di patrii, precor, ut quandocumque et ipse hanc uocem a liberis suis audiat'. statimque descendens ad uxores, pelices ac filias suas uenenum omnibus dedit. 6 quod cum ipse nouissimus hausisset nec tamen propter remedia, quibus uitalia sua aduersus noxios sucos saepe obstruxerat, ueneno confici posset frustraque spatiaretur, siquo tandem modo infusa pestis per uenas uegetatione corporis acta discurreret, Gallum quendam militem iam fracto muro discurrentem inuitauit eique iugulum praebuit. 7 hunc exitum uitae Mithridates habuit nobisque sententiae suae fortissimum argumentum reliquit homo omnium, ut ferunt, superstitiosissimus, annos natus septuaginta et duo, habens secum semper philosophos omniumque artium peritissimos. 8 Si estis, inquit, di patrii. ita ille diu colendo ac diu quaerendo persenserat hos non esse certos deos, qui esse putabantur. rex multae experientiae atque aeuo grauis uerum Deum, ad cuius notitiam non nisi auditu per fidem uenitur, non intellegebat. hos autem falsos esse rationis ipsius luce peruiderat, aliud consuetudini aliud menti suae tribuens. 9 si estis, inquit, di, hoc est dicere: ego sentiens esse super hominem potentiorem ipso homine potestatem, precandi necessitate motus commendo diligentiam et excuso ignorantiam meam; inuoco qui est, dum conuenio qui non est. 10 quapropter cum dolore et timore considerandum est: qua poena quoue iudicio digni erunt, qui contra interdictum iam propalatae et publicae ueritatis eos sectantur et colunt deos, de quibus etiam illi iam tunc dubitare poterant, qui adhuc praeter eosdem scire nil poterant. 11 uerumtamen breuiter consulo: qualia tunc toto orienti tempora uidebantur, cum per quadraginta annos miserae nationes alternis tantorum ducum uastationibus terebantur; cum quaeque ciuitas tantis concursibus media ineuitabiliter periclitabatur, inde accensura alterum unde alterum temperasset, hoc mox habitura supplicii quod remedii ad tempus habuisset; 12 cum trepidae diuersarum prouinciarum legationes inter succedentes Romanorum duces et truculentiorem notitia Mithridaten, alternis ad utrumque, prout quemque sors belli attollebat, et incertis satisfactionibus transferebantur augendo pericula quae sanabant? 13 nam quid continuo Pompeius et quidem Pompeius homo Romanorum moderatissimus per plurimas partes orientis finito Mithridatico bello egerit, paucis proferam.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
