Latin
Book 6
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.7
Not analysed yet
Anno ab urbe condita DCXCIII C. Caesare et L. Bibulo consulibus lege Vatinia Caesari tres prouinciae cum legionilbus septem in quinquennium datae Gallia Transalpina et Cisalpina et Illyricus; Galliam Comatam postea senatus adiecit. 2 Hanc historiam Suetonius Tranquillus plenissime explicuit, cuius nos conpetentes portiunculas decerpsimus. 3 Heluetiorum animos, fortissimae Gallorum omnium gentis ea uel maxime causa quod perpetuo paene cum Germanis bello altercabantur a quibus Rheno tantum flumine dirimuntur, Orgetorix quidam princeps gentis spe totas inuadendi Gallias in arma accenderat. 4 quo ceteri optimates correpto et ad mortem coacto cohibere tamen semel animatas in praedam plebes nequiuerunt. qui coniuratione facta ac die dicta, exustis uicis ac domibus suis, ne quod desiderium ex spe reuertendi foret, profecti sunt. 5 quos cum apud Rhodanum flumen obuios Caesar habuisset, magno difficilique bello bis uicit uictosque ad deditionem coegit. horum fuit, cum primum progresaa est, omnis multitudo Heluetiorum Tulingorum Latobogiorum Rauracorum et Boiorum utriusque sexus ad centum quinquaginta et septem milia hominum. ex his quadraginta et septem milia in bello ceciderunt, cetera in terras proprias remissa sunt. 6 Postea Caesar contra Ariouistum regem excitantem inuehentemque secum incredibiles Germanorum copias, quibus nuper uniuersos Galliarum populos se subegisse iactabat, apud Sequanos uicit, cum diu exercitus Caesaris Germanorum multitudine et uirtute perterritus pugnam detrectasset. 7 statim Ariouistus in Germaniam, arrepta nauicula Rhenum transuectus, effugit, uxores eius duae totidemque filiae captae sunt. fuerunt autem in exercitu Ariouisti Arudes Marcomanes Triboci Vangiones Nemetes Eduses et Suebi. 8 pugna maxime grauis ex phalange Germanorum fuit, quam coacto in unum agmine scutisque supra capita contextis ad inrumpendam Romanorum aciem tuti undique praestruxerant. 9 sed postquam aliqui Romanorum militum agilitate audaciaque insignes supra obductam saliere testudinem scutisque singillatim uelut squamis reuulsis desuper nudos deprehensorum detectorumque humeros perfoderunt, territi hostes nouo mortis periculo terribilem dissoluere conpagem. 10 exinde in fugam uersi per quinquaginta milia passuum insatiabiliter caesi sunt neque conici numerus potuit Germanorum uel quantus pugnae adfuerit uel quantus fuerit occisorum. 11 Post haec Belgarum gens, quae tertia pars Galliarum est, aduersus Caesarem exarsit: 12 quorum distributim copia haec fuit. Bellouagui, qui ceteris numero et uirtute praestare uiderentur, habuere lectissima sexaginta milia armatorum; Suessones ex duodecim oppidis quinquaginta milia; 13 Neruii, quorum adeo indomita feritas praedicabatur, ut numquam in id temporis mercatores ad se admiserint uina ceteraque uenalia deferre, quibus inducta iucunditas torporem uirtutis adferret, habuerunt similiter quinquaginta milia; 14 Atrebates etiam et Ambiani decem milia, Morini uiginti quinque milia, Menapii nouem milia, Caleti decem milia, Veliocasses et Veromandi aeque decem milia, Atuatuci decem et octo milia; Condurses Eborones Caerosi Caemani, qui uno nomine Germani uocantur, quadraginta milia. 15 ita fuisse referuntur CCLXXII milia armatorum lectissima. 16 his repente silua erumpentibus exercitus Caesaris perturbatus atque in fugam actus, plurimis suorum amissis, tandem hortatu ducis restitit uictoresque adgressus usque ad internecionem paene deleuit.