# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.8.1-2

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 6.8.1 to 6.8.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/6.8.1

Igitur Caesar magnis in Gallia rebus gestis cum in Italiam proficisci decreuisset, Galbam cum legione duodecima ad Veragros Sedunosque misit. 2 qui cum hiemandi causa in uico Veragrorum, cui nomen erat Octodurus, consedisset mediamque oppidi partem, quae torrente distinguebatur, accolis concessisset, quadam die eosdem discessisse per noctem ac proximo insedisse colli uidet. 3 quippe illi paucitatem uix mediae legionis despectui habentes ultroneam sibi praedam nullo cessuram negotio arbitrabantur finitimosque suos in hanc caedis ac praedae societatem uocauerant. 4 igitur Galba tam praesentibus periculis circumsaepto ac trepido atque inter uarias consultationes certi consilii incerto, repente Galli descensu montis effusi castra inperfecta circumdant, raros per uallum propugnatores saxis telisque onerant. 5 cumque iam castra inrumperentur, Pacuuii primipilaris et Voluseni tribuni consilio cuncti Romani portis eruperunt incautosque subito adgressi hostes primum perturbauerunt, deinde in fugam uersos miserabili strage fuderunt. nam amplius triginta milia barbarorum tunc caesa referuntur. 6 Igitur Caesar cum iam pacatas uniuersas Galliarum gentes putaret, ad nouum et maximum bellum retractus est. 7 namque dum P. Crassus adulescens cum legione septima Oceano tenus apud Andicauos hiemat, Veneti ceterique confines repente in arma coniurant, legatos Romanorum uinciunt eosque ita demum se reddituros, si obsides suos recipiant, Romanis indicant. 8 socios sibi ad id bellum Osismos Lexouios Namnetes Ambiuaritos Morinos Diablintes et Menapios adsciscunt; auxilia quoque a Britannia arcessunt. 9 Caesar per Crassum de rebellione dediticiarum gentium certior factus, quamuis intellegeret quanta ineundi belli difficultas esset, tamen rem tanti negotii non neglegendam ratus, ne ceteris exemplo eiusmodi audendi licentia laxaretur, 10 itaque terrestri proelio persequi hostes frustra adgressus - quippe cum hostes per interfusa ex Oceano aestuaria atque inaccessos recessus tutis terrarum sinibus munirentur - naues longas aedificari in Ligeri fluuio iubet: 11 per quem in Oceanum deductae mox ut hostibus uisae sunt, continuo ducentae uiginti naues eorum paratae atque omni genere armorum instructissimae progressae portu ex aduerso constiterunt. 12 Bruto circumspicienti imparem longe nauium esse conflictum, quia barbarorum naues solido robore intextae cauernisque praeualidis obduratae saxorum modo adactos rostratarum ictus retundebant, 13 hoc primum auxilio fuit quod falces acutissimas non pertinaciter contis praefixas funibus autem subnexas parauerat, quibus cum opus esset adprehensos eminus rudentes subductis hastilibus per funem falcem retrahendo succiderent. 14 his celeriter expeditis disrumpi hostilium antemnarum armamenta praecepit: ita antemnis ruentibus conplures ilico naues uelut captas immobiles reddidit. 15 alii hoc periculo territi, suspensis uelis qua uentus intenderet fugere conati, cessante mox uento destituti ludibrio fuere Romanis; 16 itaque incensis omnibus nauibus interfectisque his qui pugnauerant Gallis, reliqui sese omnes dediderunt. 17 sed Caesar maxime ob iniuriam legatorum et ut genti ad omnia consilia mobili terribilis exempli notam inureret, cunctis principibus per tormenta interfectis reliquos sub corona uendidit. 18 isdem diebus Titurius Sabinus Aulercos Eburouices Lixouiosque, qui primates suos, cur auctores belli resuscitandi esse nollent, interfecerant, eruptione facta incredibili caede deleuit. 19 Publius uero Crassus cum in Aquitaniam peruenisset, bello exceptus est. namque Sontiates magno equitatu pedestribusque copiis praeualidis Romanos adorti diu grauiter turbauerunt; 20 post uicti atque in oppidum Sontiatum coacti obsessique, cum se expugnari uiderent, armis traditis in deditionem recepti sunt. 21 Aquitani clade permoti undique exercitum contrahunt; de citeriore quoque Hispania auxilia accersunt; duces bello maxime eos praeficiunt, qui cum Sertorio militauerant. 22 ii omnes dum obsidionem Crasso parant, in castris suis Crasso obruente deleti sunt. nam ex Aquitanis et Cantabris, quorum quinquaginta milia tunc in auxilium uenerant, triginta et octo milia caesa referuntur. 23 Caesar Germanos, qui Rhenum cum immensis copiis transmiserant, simul et totas Gallias subicere sibi parabant, bello adortus usque ad internecionem cecidit. quorum fuisse numerum ad quadringenta quadraginta milia ferunt.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
