# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.9

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/6.9

Tunc Caesar in Germaniam facto ponte transgreditur, Sugambros et Ubios obsidione liberat; Suebos maximam et ferocissimam gentem, quorum esse centum pagos et populos multi prodidere, totamque Germaniam aduentu suo terret; mox in Galliam rescisso ponte concedit. 2 inde ad Morinos uenit, unde in Britanniam proximus et breuissimus transitus est. nauibus circiter onerariis atque actuariis octoginta praeparatis in Britanniam transuehitur. ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde aduersa tempestate correptus plurimam classis partem et non paruum numerum militum, equitum uero paene omnem disperdidit. 3 regressus in Galliam legiones in hiberna dimisit ac sescentas naues utriusque commodi fieri imperauit. 4 quibus iterum in Britanniam primo uere transuectus dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se uel harenis inlisae ac dissolutae sunt: ex quibus quadraginta perierunt, ceterae cum magna difficultate reparatae sunt. 5 Caesaris equitatus primo congressu a Britannis uictus ibique Labienus tribunus occisus est. secundo proelio cum magno suorum discrimine uictos Britannos in fugam uertit. 6 inde ad flumen Tamesim profectus, quem uno tantum loco uadis transmeabilem ferunt. in huius ulteriore ripa Cassouellauno duce immensa hostium multitudo consederat ripamque fluminis ac paene totum sub aqua uadum acutissimis sudibus praestruxerat. 7 quod ubi a Romanis deprehensum ac uitatum est, barbari legionum impetum non ferentes siluis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos grauiter ac saepe lacerabant. 8 interea Trinobantum firmissima ciuitas cum Mandubragio duce datis quadraginta obsidibus Caesari sese dedidit. 9 quod exemplum secutae urbes aliae conplures in foedus Romanorum uenerunt isdemque demonstrantibus Caesar oppidum Cassouellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper siluarum munitum omnibusque rebus confertissimum tandem graui pugna cepit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
