# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.17

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/7.17

Anno ab urbe condita DCCCCXLIIII Seuerus, genere Afer Tripolitanus ab oppido Lepti, qui se ex nomine imperatoris, quem occisum ultus fuerat, Pertinacem appellari voluit, septimus decimus ab Augusto destitutum adeptus imperium XVIII annis tenuit. 2 hic natura saeuus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam sed laboriosissime rexit. Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria ad tyrannidem adspirauerat, apud Cyzicum uicit et interfecit. 3 Iudaeos et Samaritas rebellare conantes ferro cohercuit. Parthos Arabas Adiabenosque superauit. 4 quinta post Neronem persecutione Christianos excruciauit, plurimique sanctorum per diuersas prouincias martyrio coronati sunt. 5 hanc profanam in Christianos et Ecclesiam Dei praesumptionem Seueri caelestis ultio e uestigio acta subsequitur. nam continuo rapitur uel potius retrahitur in Galliam Seuerus e Syria ad tertium ciuile bellum; 6 unum iam enim Romae aduersus Iulianum, aliud in Syria contra Pescennium gesserat, tertium Clodius Albinus, Iuliani in occidendo Pertinace socius, qui se in Gallia Caesarem fecerat, suscitabat; cuius bello multum utrimque Romani sanguinis fusum est. Albinus tamen apud Lugdunum oppressus et interfectus est. 7 Seuerus uictor in Britannias defectu paene omnium sociorum trahitur, ubi magnis grauibusque proeliis saepe gestis receptam partem insulae a ceteris indomitis gentibus uallo distinguendam putauit. itaque magnam fossam firmissimumque uallum, crebris insuper turribus communitum, per centum triginta et duo milia passuum a mari ad mare duxit. 8 ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. reliquit duos filios, Bassianum et Getam: quorum Geta hostis publicus iudicatus interiit, Bassianus Antonini cognomine adsumpto regno potitus est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
