Latin
Book 7
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.18
Not analysed yet
Anno ab urbe condita DCCCCLXII Aurelius Antoninus Bassianus idemque Caracalla octauus decimus ab Augusto principatum adeptus est mansitque in eo annis non plenis septem. 2 uixit patre asperior, omnibus autem hominibus libidine intemperantior, qui etiam nouercam suam Iuliam uxorem duxerit. hic contra Parthos bellum moliens, inter Edessam et Carras ab hostibus circumuentus occisus est. 3 Post hunc nonus decimus ab Augusto Ophilus Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno inuasit imperium sed emenso anno continuo apud Archelaidem militari tumultu occisus est. 4 Anno ab urbe condita DCCCCLXX Marcus Aurelius Antoninus uicensimus ab Augusto imperium adeptus tenuit annis quattuor. 5 hic sacerdos Heliogabali templi nullam sui nisi stuprorum flagitiorum totiusque obscenitatis infamem satis memoriam reliquit. tumultu autem militari exorto, Romae cum matre interfectus est. 6 Anno ab urbe condita DCCCCLXXIIII Aurelius Alexander uicensimus primus ab Augusto senatus ac militum uoluntate imperator creatus tredecim annis digno aequitatis praeconio fuit; 7 cuius mater Mamea Christiana Origenem presbyterum audire curauit: nam statim expeditione in Persas facta Xerxen regem eorum maximo bello uictor oppressit. 8 Ulpiano usus adsessore summam sui moderationem reipublicae exhibuit; sed militari tumultu apud Mogontiacum interfectus est.