# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.19

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/7.19

Anno ab urbe condita DCCCCLXXXVII Maximinus uicensimus secundus ab Augusto nulla senatus uoluntate imperator ab exercitu, postquam bellum in Germania prospere gesserat, creatus persecutionem in Christianos sextus a Nerone exercuit. 2 sed continuo, hoc est tertio quam regnabat anno, a Pupieno Aquileiae interfectus et persecutionis et uitae finem fecit. qui maxime propter Christianam Alexandri, cui successerat, et Mameae matris eius familiam persecutionem in sacerdotes et clericos, id est doctores, uel praecipue propter Origenem presbyterum miserat. 3 Anno ab urbe condita DCCCCLXLI Gordianus uicensimus tertius ab Augusto imperator creatus est mansitque in eo annis sex. nam Pupienus, interfector Maximini, et frater eius Balbinus, qui usurpauerant imperium, in Palatio mox interfecti sunt. 4 Gordianus admodum puer in orientem ad bellum Parthicum profecturus, sicut Eutropius scribit, Iani portas aperuit: quas utrum post Vespasianum et Titum aliquis clauserit, neminem scripsisse memini, cum tamen eas ab ipso Vespasiano post annum apertas Cornelius Tacitus prodat. 5 igitur Gordianus ingentibus proeliis aduersum Parthos prospere gestis suorum fraude haud longe a Circesso super Euphraten interfectus est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
