# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.2.1-2

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 7.2.1 to 7.2.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/7.2.1

Principio secundi libelli cum tempora Romanae conditionis stili tenore perstringerem, multa conuenienter inter Babylonam urbem Assyrriorum tunc principem gentium et Romam aeque nunc gentibus dominantem conpacta conscripsi: 2 fuisse illud primum, hoc ultimum imperium; illud paulatim cedens, at istud sensim conualescens; defluxisse illi sub uno tempore nouissimum regem, cum isti primum fuisse; illam deinde tunc inuadente Cyro captam uelut in mortem concidisse, cum istam fiducialiter adsurgentem post expulsos reges liberis uti coepisse consiliis; 3 praecipue cum, uindicante libertatem suam Roma, tunc quoque Iudaeorum populus, qui apud Babylonam sub regibus seruiebat, in sanctam Hierusalem recepta libertate redierit templumque Domini, sicut a prophetis praedictum fuerat, reformarit. 4 praeterea intercessisse dixeram inter Babylonium regnum, quod ab oriente fuerat, et Romanum, quod ab occidente consurgens hereditati orientis enutriebatur, Macedonicum Africanumque regnum, hoc est quasi a meridie ac septentrione breuibus uicibus partes tutoris curatorisque tenuisse. 5 orientis et occidentis regnum Babylonium et Romanum iure uocitari, neminem umquam dubitasse scio; Macedonicum regnum sub septentrione cum ipsa caeli plaga tum Alexandri Magni arae positae usque ad nunc sub Riphaeis montibus docent; 6 Carthaginem uero uniuersae praecelluisse Africae et non solum in Siciliam Sardiniam ceterasque adiacentes insulas sed etiam in Hispaniam regni terminos tetendisse, historiarum simul monumenta urbiumque declarant. 7 dictum est etiam, uastatae per Medos Babyloniae et inruptae per Gothos Romae pares admodum annorum numeros cucurrisse. 8 Nunc autem his illud adicio, quo magis clareat unum esse arbitrum saeculorum regnorum locorumque omnium Deum. 9 regnum Carthaginiense a conditione usque ad euersionem eius, paulo amplius quam septingentis annis stetit, aeque regnum Macedonicum a Carano usque ad Persen paulo minus quam septingentis; utrumque tamen septenarius ille numerus, quo iudicantur omnia, terminauit. 10 Roma ipsa etiam, quamuis ad aduentum Domini Iesu Christi perfecto proueheretur imperio, tamen paululum et ipsa in occursu numeri huius offendit. 11 nam septingentesimo conditionis suae anno quattuordecim uicos eius incertum unde consurgens flamma consumpsit, nec umquam, ut ait Liuius, maiore incendio uastata est; adeo, ut post aliquot annos Caesar Augustus ad reparationem eorum, quae tunc exusta erant, magnam uim pecuniae ex aerario publico largitus sit. 12 poteram quoque ostendere eundem duplicatum numerum mansisse Babyloniae, quae post mille quadringentos et quod excurrit annos ultime a Cyro rege capta est, nisi praesentium contemplatione reuocarer. 13 illud sane libenter adicio, quia primi illius regum omnium Nini - quamuis et pater eius Belus obscure primus regnasse referatur - illius ergo Nini anno, postquam regnare coeperat, quadragensimo tertio natus est sanctus ille Abraham, cui dictae sunt repromissiones, ex cuius semine promissus est Christus; 14 deinde nunc primi istius imperatorum omnium Augusti Caesaris - quamuis et pater eius Caesar metator imperii potius quam imperator exstiterit - istius ergo Caesaris, posteaquam imperare coepit, emenso propemodum anno quadragensimo secundo natus est Christus, qui Abrahae sub Nino primo rege fuerat repromissus. 15 natus est autem VIII kalendas Ianuarias, cum primum incrementa omnia anni uenientis incipiunt. ita factum est, ut, cum Abraham quadragensimo tertio anno natus sit, sub fine quadragensimi secundi natiuitas Christi conueniret, ut iam non ipse in parte tertii anni sed in ipso potius tertius annus oreretur. 16 qui annus quantis, quam nouis quamque inusitatis bonis abundauerit, satis etiam me non proferente compertum haberi arbitror: toto terrarum orbe una pax omnium non cessatione sed abolitione bellorum, clausae Iani gemini portae extirpatis bellorum radicibus non repressis census ille primus et maximus, cum in hoc unum Caesaris nomen uniuersa magnarum gentium creatura iurauit simulque per communionem census unius societatis effecta est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
