# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.20

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/7.20

Anno ab urbe condita DCCCCLXLVII Philippus uicensimus quartus ab Augusto imperator creatus Philippum filium suum consortem regni fecit mansitque in eo annis septem. 2 hic primus imperatorum omnium Christianus fuit ac post tertium imperii eius annum millesimus a conditione Romae annus impletus est. ita magnificis ludis augustissimus omnium praeteritorum hic natalis annus a Christiano imperatore celebratus est. 3 nec dubium est, quin Philippus huius tantae deuotionis gratiam et honorem ad Christum et Ecclesiam reportarit, quando uel ascensum fuisse in Capitolium immolatasque ex more hostias nullus auctor ostendit. 4 ambo tamen quamuis diuersis locis tumultu militari et Decii fraude interfecti sunt.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
