Latin
Book 7
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.22.1
Not analysed yet
Anno ab urbe condita millesimo decimo duo imperatores uicensimo septimo post Augustum loco creati sunt: Valerianus in Raetia ab exercitu Augustus appellatus, Romae autem a senatu Gallienus Caesar creatus; mansitque Gallienus in regno infeliciter annis XV, respirante paulisper ab illa supra solitum iugi et graui pestilentia genere humano. prouocat poenam suam obliuiosa malitia. impietas enim flagella quidem excruciata sentit, sed a quo flagellatur, obdurata non sentit. 2 ut de superioribus taceam, facta a Decio Christianorum persecutione totum Romanum imperium pestilentia magna uexauit. mentita est iniquitas sibi, prauo in perniciem suam circumuenta iudicio, pestilentiam communis casus esse accidentemque ex morbis mortem naturae finem esse non poenam. 3 rursus igitur atque in breui iram Dei sceleratis actionibus prouocat exceptura plagam, cuius aliquandiu meminisse cogatur. Valerianus siquidem mox ut arripuit imperium octauus a Nerone, adigi per tormenta Christianos ad idololatriam abnegantesque interfici iussit, fuso per omnem Romani regni latitudinem sanctorum sanguine. 4 Valerianus ilico, nefarii auctor edicti, a Sapore Persarum rege captus, imperator populi Romani ignominiosissima apud Persas seruitute consenuit, hoc infamis officii continua, donec uixit, damnatione sortitus, ut ipse adclinis humi regem semper, ascensurum in equum, non manu sua sed dorso attolleret. 5 et Gallienus quidem tam claro Dei iudicio territus tamque misero collegae permotus exemplo pacem ecclesiis trepida satisfactione restituit. sed non conpensat iniuriae ultionisque mensuram unius impii quamuis perpetua et super modum abominanda captiuitas contra tot milia excruciata sanctorum, iustorumque sanguis ad Deum clamans in eadem sese terra, ubi fusus est, uindicari rogat. 6 non enim de solo constitutore praecepti iusto supplicium iudicio flagitabatur sed etiam exsecutores delatores accusatores spectatores ac iudices, postremo omnes qui iniustissimae crudelitati uel tacita uoluntate adsentabantur -quia Deus secretorum cognitor est -quorum maxima per omnes prouincias pars hominum uersabatur, eadem ultionis plaga corripi iustum erat. soluuntur repente undique permissu Dei ad hoc circumpositae relictaeque gentes laxatisque habenis in omnes Romanorum fines inuehuntur. 7 Germani Alpibus Raetia totaque Italia penetrata Rauennam usque perueniunt; Alamanni Gallias peruagantes etiam in Italiam transeunt; Graecia Macedonia Pontus Asia Gothorum inundatione deletur; nam Dacia trans Danuuium in perpetuum aufertur; Quadi et Sarmatae Pannonias depopulantur; Germani ulteriores abrasa potiuntur Hispania; Parthi Mesopotamiam auferunt Syriamque conradunt. 8 exstant adhuc per diuersas prouincias in magnarum urbium ruinis paruae et pauperes sedes, signa miseriarum et nominum indicia seruantes, ex quibus nos quoque in Hispania Tarraconem nostram ad consolationem miseriae recentis ostendimus. 9 et ne quid forte Romani corporis ab hac dilaceratione cessaret, conspirant intrinsecus tyranni, consurgunt bella ciuilia, funditur ubique plurimus sanguis Romanorum Romanis barbarisque saeuientibus; sed cito ira Dei in misericordiam uertitur et coeptae ultionis maior forma quam poena in mensuram plenitudinis reputatur. 10 igitur primus Genuus, qui purpuram imperii sumpserat, apud Myrsam occiditur. Postumus in Gallia inuasit tyrannidem, multo quidem reipublicae commodo, nam per decem annos ingenti uirtute ac moderatione usus et dominantes hostes expulit et perditas prouincias in pristinam faciem reformauit; seditione tamen militum interfectus est. 11 Aemilianus apud Mogontiacum cum res nouas moliretur oppressus est. post mortem Postumi Marius ibidem inuasit imperium sed continuo interfectus est. deinde Victorinus a Gallis ultro creatus et post paululum occisus est. 12 huic successit Tetricus, qui tunc Aquitanicae praesidatus administrabat officium. multas seditiones militum pertulit. at uero in oriente per Odenatum quendam collecta agresti manu uicti repulsique Persae, defensa Syria, recepta Mesopotamia est, et usque ad Ctesiphontem rusticani Syriae cum Odenato suo uincendo uenerunt. 13 Gallienus autem cum rempublicam deseruisset ac Mediolani libidinibus inseruiret, occisus est.