# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.23

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Poem 7.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/7.23

Anno ab urbe condita MXXV Claudius uicesimus octauus uoluntate senatus sumpsit imperium statimque Gothos iam per annos quindecim Illyricum Macedoniamque uastantes bello adortus incredibili strage deleuit. cui a senatu clipeus aureus in curia et in Capitolio statua aeque aurea decreta est; sed continuo apud Sirmium, priusquam biennium in imperio expleret, morbo correptus interiit.
2 Claudio mortuo Quintillus frater eius ab exercitu imperator electus, uir quidem unicae moderationis et solus fratri praeferendus, septimo decimo die imperii interfectus est.
3 Anno ab urbe condita MXXVII Aurelianus uicesimus nonus imperium adeptus quinque annis ac sex mensibus tenuit, uir industria militari excellentissimus. 4 expeditione in Danuuium suscepta Gothos magnis proeliis profligauit dicionemque Romanam antiquis terminis statuit. inde in orientem conuersus Zenobiam, quae occiso Odenato marito suo Syriam receptam sibi uindicabat, magis proelii terrore quam proelio in potestatem redegit. 5 Tetricum, in Gallia minime sufficientem sustinere seditiones militum suorum scribentemque etiam:
Eripe me his, inuicte, malis
ac per hoc proditorem exercitus sui, sine labore superauit. sic orientis et aquilonis receptor magna gloria triumphauit. urbem Romam muris firmioribus cinxit. 6 nouissime cum persecutionem aduersus Christianos agi nonus a Nerone decerneret, fulmen ante eum magno pauore circumstantium ruit ac non multo post in itinere occisus est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
