# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.25.1

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/7.25.1

Anno ab urbe condita MXLI Diocletianus tricesimus tertius ab exercitu imperator electus annis uiginti fuit; statimque ut potestatis copiam habuit, Aprum interfectorem Numeriani manu sua interfecit. Carinum deinde, quem Carus Caesarem in Dalmatia reliquerat, flagitiose uiuentem difficillimo bello et maximo labore superauit. 2 dehinc cum in Gallia Amandus et Aelianus collecta rusticanorum manu, quos Bacaudas uocabant, perniciosos tumultus excitauissent, Maximianum cognomento Herculium Caesarem fecit misitque in Gallias: qui facile agrestium hominum imperitam et confusam manum militari uirtute conposuit. 3 deinde Carausius quidam, genere quidem infimus sed consilio et manu promptus, cum ad obseruanda Oceani litora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus plus in perniciem quam in prouectum reipublicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis sed sibi soli uindicando accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret, quamobrem a Maximiano iussus occidi purpuram sumpsit ac Britannias occupauit. 4 igitur per omnes Romani imperii fines subitarum turbationum fragores concrepuerunt, Carausio in Britanniis rebellante, Achilleo in Aegypto, cum et Africam Quinquegentiani infestarent, Narseus etiam rex Persarum orientem bello premeret. 5 hoc periculo Diocletianus permotus Maximianum Herculium ex Caesare fecit Augustum, Constantium uero et Maximianum Galerium Caesares legit. Constantius Herculii Maximiani priuignam Theodoram accepit uxorem, ex qua sex filios fratres Constantini sustulit. 6 Carausius, Britannia sibi per septem annos fortissime uindicata ac retenta, tandem fraude Allecti socii sui interfectus est. Allectus postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit: quem Asclepiodotus praefectus praetorio oppressit Britanniamque post decem annos recepit. 7 Constantius uero Caesar in Gallia primo proelio ab Alamannis profligato exercitu suo, uix ipse subreptus est; secundo autem secuta est satis secunda uictoria: nam paucis horis sexaginta milia Alamannorum caesa referuntur. 8 at Maximianus Augustus Quinquegentianos in Africa domuit. porro autem Diocletianus Achilleum obsessum per octo menses apud Alexandriam cepit et interfecit. sed inmoderata uictoria usus Alexandriam direptioni dedit, Aegyptum totam proscriptionibus caedibusque foedauit. 9 praeterea Galerius Maximianus cum duobus iam proeliis aduersus Narseum conflixisset, tertio inter Gallinicum et Carras congressus et uictus, amissis copiis ad Diocletianum refugit: a quo arrogantissime exceptus, ita ut per aliquot milia passuum purpuratus ante uehiculum eius cucurrisse referatur, 10 uerumtamen hac contumelia quasi cote ad uirtutem usus est, per quam detrita regii fastus robigine aciem mentis expediit. itaque mox per Illyricum et Moesiam undique copias contraxit raptimque in hostem reuersus, Narseum magnis consiliis uiribusque superauit. 11 extinctis Persarum copiis ipsoque Narseo in fugam acto, castra eius inuasit, uxores sorores liberosque cepit, immensam uim gazae Persicae diripuit, captiuos quamplurimos Persarum nobilium abduxit. reuersus in Mesopotamiam a Diocletiano plurimo honore susceptus est. 12 postea per eosdem duces strenue aduersus Carpos Basternasque pugnatum est. Sarmatas deinde uicerunt: quorum copiosissimam captiuam multitudinem per Romanorum finium dispersere praesidia.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
