Latin
7.25.2 to 7.25.3
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.25.2-3
Not analysed yet
13 Interea Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in occidente uastari ecclesias, adfligi interficique Christianos decimo post Neronem loco praeceperunt: quae persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque immanior fuit, nam per decem annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter acta est. 14 sequitur terrae motus in Syria, ex quo apud Tyrum et Sidonem passim labentibus tectis multa hominum milia prostrata sunt. secundo persecutionis anno Diocletianus ab inuito exegit Maximiano, ut simul purpuram imperiumque deponerent ac iunioribus in rempublicam substitutis ipsi in priuato otio consenescerent. itaque sub una die Diocletianus apud Nicomediam, Maximianus apud Mediolanium potestatem imperii simul cultumque deposuerunt. 15 Galerius et Constantius Augusti primi Romanum imperium in duas partes diuiserunt: Galerius Maximianus Illyricum Asiam et orientem, Constantius Italiam Africam et Gallias obtinuit; sed Constantius uir tranquillissimus, Gallia tantum [Hispaniaque] contentus, Galerio ceteris partibus cessit. 16 Galerius duos Caesares legit: Maximinum, quem in oriente constituit, et Seuerum, cui permisit Italiam, ipse in Illyrico constitutus. Constantius uero Augustus summae mansuetudinis et ciuilitatis in Britannia mortem obiit. qui Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit.