Latin
7.28.1 to 7.28.2
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.28.1-2
Not analysed yet
Igitur mortuo, ut dixi, Constantio in Britanniis Constantinus imperator creatus, primus imperatorum Christianus excepto Philippo, qui Christianus annis admodum paucissimis ad hoc tantum constitutus fuisse mihi uisus est, ut millesimus Romae annus Christo potius quam idolis dicaretur. 2 a Constantino autem omnes semper Christiani imperatores usque in hodiernum diem creati sunt excepto Iuliano, quem impia, ut aiunt, machinantem exitiabilis uita deseruit. 3 haec est lenta illa paganorum poena sed certa; hinc sani insaniunt, hinc non uulnerati conpunguntur, hinc ridentes gemunt, hinc uiuentes deficiunt, hinc secreto excruciantur, quos nemo persequitur, hinc iam paucissimi remanserunt, qui numquam aliquo persequente puniti sunt. 4 uerumtamen qualis tunc persecutores illos, de quorum impunitate non solum gloriari sed etiam insultare conantur, finis mansit, expediam. 5 Constantino in Galliis strenuissime rempublicam procurante praetoriani milites Romae Maxentium filium Herculii, qui priuatus in Lucania morabatur, Augustum nuncupauerunt. 6 Maximianus Herculius, iam ex Augusto priuatus et adhuc publicus persecutor, occasione filii sollicitatus, qui imperium abiecerat, arripuit tyrannidem. 7 Galerius Augustus Seuerum Caesarem aduersus Maxentium Romam cum exercitu misit. 8 Seuerus cum urbem obsideret, militum suorum scelere desertus et proditus atque ex eo fugiens Rauennae interfectus est. 9 Herculius Maximianus, persecutor et ex Augusto tyrannus, confirmatum iam in imperio filium ueste ac potestate regia spoliare conatus, conuiciis autem ac tulmultibus militum palam conterritus in Galliam profectus est, ut Constantino genero aeque dolis iunctus auferret imperium. 10 sed per filiam deprehensus et proditus, deinde in fugam uersus Massiliae oppressus et interfectus est. 11 porro Galerius occiso Seuero Licinium imperatorem creauit. 12 cumque persecutionem a Diocletiano et Maximiano missam ipse atrocioribus edictis adcumulauisset ac postquam per annos decem omni genere hominum exhausit prouincias, putrefacto introrsum pectore et uitalibus dissolutis, cum ultra horrorem humanae miseriae etiam uermes eructaret neque medici ultra iam foetorem ferentes crebro iussu eius occiderentur: 13 a quodam medico constantiam ex desperatione sumente increpitus, iram Dei esse poenam suam atque ideo a medicis non posse curari, edictis late missis Christianos de exiliis reuocauit. ipse autem cruciatus non sustinens uim uitae suae adtulit. 14 ita respublica tunc sub nouis quattuor principibus fuit Constantino et Maxentio, filiis Augustorum, Licinio autem et Maximino, hominibus nouis. 15 Constantinus pacem ecclesiis post decem annos quam a persecutoribus uexabantur indulsit. 16 deinde inter Constantinum et Maxentium bellum ciuile exortum est. Maxentius, saepe multis proeliis fatigatus, ultime ad pontem Muluium uictus et interfectus est. 17 Maximinus, persecutionis Christianorum incentor exsecutorque infestissimus, apud Tharsum, dum ciuile bellum contra Licinium disponit, interiit. 18 Licinius, repentina rabie suscitatus, omnes Christianos e palatio suo iussit expelli. mox bellum inter ipsum Licinium et Constantinum efferbuit. 19 sed Constantinus Licinium, sororis suae uirum, in Pannonia primum uicit, deinde apud Cibalas oppressit uniuersaque Graecia potitus Licinium crebris bellis terra marique adsurgentem et repressum tandem ad deditionem coegit; 20 sed Herculii Maximiani soceri sui motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem reipublicae sumeret, priuatum iussit occidi; 21 quamuis omnibus iam ministris nefariae persecutionis extinctis hunc quoque in quantum exerere potuit persecutorem digna punitio flagitaret. 22 Constantini filii, Crispus et Constantinus et Licinius adulescens, Licini Augusti filius, Constantini autem ex sorore nepos, Caesares sunt creati.