# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.29.1

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/7.29.1

Anno ab urbe condita MXCII Constantius tricensimus quintus cum Constantino et Constante fratribus suis adeptus imperium uiginti et quattuor annis tenuit. fuit inter successores Constantini et Dalmatius Caesar fratris filius, sed continuo militari factione deceptus est. 2 interea maligna semper aduersus Deum uerum diaboli insectatio, quae ab initio mundi usque ad nunc a sincero fidei religionisque tramite offusis errorum nebulis lubrica hominum corda perturbat, postquam Christianis imperatoribus summam regiae potestatis in meliora uertentibus Ecclesiam Christi zelo idololatriae persequi destitit, aliud machinamentum, quo per eosdem Christianos imperatores Christi Ecclesiam uexaret, inuenit. 3 fit igitur Arrio, noui erroris auctori, ceterisque discipulis ipsius ad familliaritatem Constantii imperatoris promptus aditus et facilis uia. suadetur Constantio, ut quosdam in Deo gradus credat, et qui per ianuam ab errore idololatriae fuerat egressus, rursum in sinum eius, dum in Deo deos quaerit, tamquam per pseudothyrum inducitur. 4 peruerso igitur zelo potestas armatur inlusa et sub nomine pietatis uis persecutionis agitatur. de noua nominis electione contenditur, ut Arrianorum potius ecclesiae quam catholicorum sint. 5 sequitur terrae motus horribilis, qui plurimas orientis urbes solo strauit. Constantinus dum Constantem fratrem bello insectatur, incauta petulantia periculis sese offerens, a ducibus eius occisus est. 6 Constans aduersus Persas et Saporem, qui Mesopotamiam uastauerat, nouem proeliis parum prospere decertauit. nouissime seditione atque intemperantia militum nocte adoriri pugnam coactus, patratam paene uictoriam insuper uictus amisit. 7 post cum se intolerandis uitiis dedisset ac poena prouincialium fauorem militum compararet, Magnentii dolis in oppido, cui Helena nomen est, in proximo Hispaniae interfectus est. 8 Magnentius enim apud Augustodunum arripuit imperium, quod continuo per Galliam Africam Italiamque porrexit. 9 in Illyrico autem Vetranionem, aetate grandaeuum, imperatorem sibi milites creauerunt, uirum natura simplicem cunctisque iucundum, sed qui ne prima quidem umquam litterarum elementa didicisset. 10 itaque cum primas litteras litterarumque syllabas imperator senex interdum inuitus meditaretur, a Constantio, qui tunc in Magnentium ultione fratris accensus bellum parabat, deponere iussus imperium, abiciens cum litteris purpuras contentusque priuatis feriis, palatium simul scholamque dimisit. 11 Nepotianus deinde Romae, Constantini sororis filius, gladiatorum manu fretus inuasit imperium: qui deinde cum inprobus ac per hoc inuisus cunctis esset, a Magnentianis ducibus oppressus est. 12 sequitur bellum illud horribile inter Constantium Magnentiumque apud Mursam urbem gestum, in quo multa Romanorum uirium profligatio etiam in posterum nocuit. 13 Magnentius tamen uictus aufugit ac non multo post apud Lugdunum propria se manu interfecit. Decentius quoque frater eiusdem, quem Caesarem Galliis praefecerat, apud Senonas laqueo uitam finiuit. 14 continuo Constantius Gallum, patrui filium, Caesarem legit: quem rursus crudeliter ac tyrannice agentem paulo post quam crearat occidit. Siluanum quoque, per Gallias rebus nouis inhiantem, mature circumueniendum opprimendumque curauit. 15 igitur Siluano interfecto Iulianum patruelem suum, Galli fratrem, Caesarem creatum misit ad Gallias; itaque Iulianus Caesar euersas oppressasque ab hoste Gallias strenuissime in integrum restituit, Alamannorum paruis copiis magnam multitudinem fudit, Rheno Germanos reuinxit. 16 his elatus successibus fastigium usurpauit Augusti et mox Italiam Illyricumque peruadens Constantium Parthicis proeliis occupatum regni parte priuauit. 17 Constantius Iuliani scelere comperto dimissa expeditione Parthorum dum ad ciuile bellum reuertitur, in itinere inter Ciliciam Cappadociamque defunctus est. 18 ita ille qui discissa pace et unitate fidei catholicae Christianos aduersum Christianos armans ciuili, ut ita dicam, bello Ecclesiae membra dilacerauerat, totum inquieti tempus imperii molestissimumque spatium uitae suae bellis ciuilibus etiam per propinquos et consanguineos excitatis exercuit exegit expendit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
