Latin
Book 7
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.30
Not analysed yet
Anno ab urbe condita MCXVI Iulianus dudum Caesar, post autem tricesimus sextus ab Augusto rerum potitus anno uno et mensibus octo imperii summam solus obtinuit. 2 Christianam religionem arte potius quam potestate insectatus, ut negaretur fides Christi et idolorum cultus susciperetur, honoribus magis prouocare quam tormentis cogere studuit. 3 aperto tamen praecepit edicto, ne quis Christianus docendorum liberalium studiorum professor esset. sed tamen, sicut a maioribus nostris compertum habemus, omnes ubique propemodum praecepti condiciones amplexati officium quam fidem deserere maluerunt. 4 Iulianus autem bellum aduersum Parthos parans cum Romanas uires contractas undique ad destinatam secum traheret perditionem, Christianorum sanguinem dis suis uouit, palam persecuturus ecclesias, si uictoriam potuisset adipisci. 5 nam et amphitheatrum Hierosolymis extrui iussit, in quo reuersus a Parthis episcopos monachos omnesque eius loci sanctos bestiis etiam arte saeuioribus obiceret spectaretque laniandos. 6 itaque postquam a Ctesiphonte castra mouit, dolo cuiusdam transfugae in deserta perductus, cum ui sitis et ardore solis atque insuper labore harenarum confectus periret exercitus, imperator tanto rerum periculo anxius dum per uasta deserti incautius euagatur, ab obuio quodam hostium equite conto ictus interiit. sic misericors Deus impia consilia impii morte dissoluit.