Latin
Book 7
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.32
Not analysed yet
Anno ab urbe condita MCXVIII Valentinianus tricesimus octauus apud Nicaeam consensu militum imperator creatus est mansitque in eo annis undecim. 2 qui cum Christianus integra fide sacramentum militiae gereret sub Iuliano Augusto tribunus scutariorum, iussus ab imperatore sacrilego aut immolare idolis aut militia excedere, fideliter sciens et grauiora Dei esse iudicia et meliora promissa, sponte discessit. 3 ita parua interiecta mora Iuliano interfecto ac mox Iouiano mortuo qui pro nomine Christi amiserat tribunatum, retribuente Christo in locum persecutoris sui accepit imperium: 4 qui postea fratrem suum Valentem participem fecit imperii, Procopium tyrannum pluresque postea satellites eius occidit. 5 terrae motus per totum orbem factus ita turbatum quoque pelagus excussit, ut per uicinas terrarum campestrium partes refuso mari plurimae insularum urbes concussae et subrutae perisse referantur. 6 Valens ab Eudoxio episcopo, Arriani dogmatis assertore, et baptizatus et persuasus, in saeuissimam haeresim declinauit; sed malignam insectationem diu texit nec uoluntati potestatem admiscuit, quoad uiuentis fratris auctoritate conpressus est. 7 contemplabatur enim de eo, quantam uim in ulciscenda fide imperator posset exerere, qui tantam constantiam pro retinenda quondam miles habuisset. 8 Horum anno imperii tertio Gratianus Valentiniani filius imperator est factus. eodem anno apud Atrebatas uera lana de nubibus pluuiae mixta defluxit. 9 Praeterea Athanaricus rex Gothorum Christianos in gente sua crudelissime persecutus, plurimos barbarorum ob fidem interfectos ad coronam martyrii sublimauit, quorum tamen plurimi in Romanum solum non trepidi, uelut ad hostes, sed certi, quia ad fratres, pro Christi confessione fugerunt. 10 Valentinianus Saxones, gentem in oceani litoribus et paludibus inuiis sitam, uirtute atque agilitate terribilem, periculosam Romanis finibus eruptionem magna mole meditantes in ipsis Francorum finibus oppressit. 11 Burgundionum quoque nouorum hostium nouum nomen, qui plus quam octoginta milia, ut ferunt, armatorum ripae Rheni fluminis insederunt. 12 hos quondam subacta interiore Germania a Druso et Tiberio, adoptiuis filiis Caesaris, per castra dispositos in magnam coaluisse gentem atque ita etiam nomen ex opere praesumpsisse, quia crebra per limitem habitacula constituta burgos uulgo uocant, eorumque esse praeualidam et perniciosam manum Galliae hodieque testes sunt, in quibus praesumpta possessione consistunt; 13 quamuis prouidentia Dei Christiani omnes modo facti catholica fide nostrisque clericis, quibus oboedirent, receptis blande mansuete innocenterque uiuant, non quasi cum subiectis Gallis sed uere cum fratribus Christianis. 14 Anno autem undecimo imperii sui Valentinianus, cum Sarmatae sese per Pannonias diffudissent easque uastarent, bellum in eos parans apud Brigitionem oppidum subita effusione sanguinis, quod Graece apoplexis uocatur, suffocatus et mortuus est. 15 Post quem Gratianus filius occidentis imperium tenuit, Valente patruo in orientis partibus constituto; Valentinianum etiam, fratrem suum paruum admodum, socium creauit imperii.