# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.33.1-4

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 7.33.1 to 7.33.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/7.33.1

Anno ab urbe condita MCXXVIII Valens tricesimus nonus imperium quattuor annis Valentiniano mortuo tenuit, cui soli, cum impie ageret, potuisset erubescere. ilico uelut effrenata libertatis audacia legem dedit, ut monachi, hoc est Christiani qui ad unum fidei opus dimissa saecularium rerum multimoda actione se redigunt, ad militiam cogerentur. 2 uastas illas tunc Aegypti solitudines harenasque diffusas, quas propter sitim ac sterilitatem periculosissimamque serpentum abundantiam conuersatio humana non nosset, magna habitantium monachorum multitudo compleuerat. 3 huc tribuni et milites missi, qui sanctos ac ueros milites Dei alio nomine persecutionis abstraherent. interfecta sunt ibi agmina multa sanctorum. 4 quae autem per diuersas ubique prouincias his similibusque iussis aduersus ecclesias catholicas et rectae fidei populos gesta sint, satis significatum ipsa reticendi electione sufficiat. 5 Interea in Africae partibus Firmus sese excitatis Maurorum gentibus regem constituens Africam Mauretaniamque uastauit; Caesaream urbem nobilissimam Mauretaniae dolo captam, deinde caedibus incendiisque conpletam barbaris in praedam dedit. 6 igitur comes Theodosius, Theodosii qui post imperio praefuit pater, a Valentiniano missus effusas Maurorum gentes multis proeliis fregit, ipsum Firmum afflictum et oppressum coegit ad mortem. 7 post cum experientissima prouidentia totam cum Mauretania Africam meliorem pristinis reddidisset, instimulante et obrepente inuidia iussus interfici, apud Carthaginem baptizari in remissionem peccatorum praeoptauit ac postquam sacramentum Christi quod quaesierat adsecutus est, post gloriosam saeculi uitam etiam de uitae aeternitate securus percussori iugulum ultro praebuit. 8 Gratianus interea imperator admodum iuuenis cum inaestimabilem multitudinem hostium Romanis infusam finibus cerneret, fretus Christi potentia, longe inpari militum numero sese in hostem dedit et continuo apud Argentariam, oppidum Galliarum, formidulosissimum bellum incredibili felicitate confecit. nam plus quam triginta milia Alamannorum minimo Romanorum detrimento in eo proelio interfecta narrantur. 9 Tertio decimo autem anno imperii Valentis, hoc est paruo tempore postea quam Valens per totum orientem ecclesiarum lacerationes sanctorumque caedes egerat, radix illa miseriarum nostrarum copiosissimas simul frutices germinauit. 10 siquidem gens Hunorum, diu inaccessis seclusa montibus, repentina rabie percita exarsit in Gothos eosque passim conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Gothi transito Danuuio fugientes, a Valente sine ulla foederis pactione suscepti ne arma quidem, quo tutius barbaris crederetur, tradidere Romanis. 11 deinde propter intolerabilem auaritiam Maximi ducis fame et iniuriis adacti in arma surgentes, uicto Valentis exercitu per Thraciam sese, miscentes simul omnia caedibus incendiis rapinisque, fuderunt. 12 Valens egressus de Antiochia cum ultima infelicis belli sorte traheretur, sera peccati maximi paenitentia stimulatus episcopos ceterosque sanctos reuocari de exiliis imperauit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
