# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.38.1-2

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 7.38.1 to 7.38.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/7.38.1

Interea comes Stilico, Vandalorum inbellis auarae perfidae et dolosae gentis genere editus, parui pendens quod sub imperatore imperabat, Eucherium filium suum, sicut a plerisque traditur, iam inde Christianorum persecutionem a puero priuatoque meditantem, in imperium quoquo modo substituere nitebatur. 2 quamobrem Alaricum cunctamque Gothorum gentem, pro pace optima et quibuscumque sedibus suppliciter ac simpliciter orantem, occulto foedere fouens, publice autem et belli et pacis copia negata, ad terendam terrendamque rempublicam reseruauit. 3 praeterea gentes alias copiis uiribusque intolerabiles, quibus nunc Galliarum Hispaniarumque prouinciae premuntur, hoc est Alanorum Sueborum Vandalorum ipsoque simul motu inpulsorum Burgundionum, ultro in arma sollicitans, deterso semel Romani nominis metu suscitauit. 4 eas interim ripas Rheni quatere et pulsare Gallias uoluit, sperans miser sub hac necessitatis circumstantia, quia et extorquere imperium genero posset in filium et barbarae gentes tam facile comprimi quam commoueri ualerent. 5 itaque ubi imperatori Honorio exercituique Romano haec tantorum scelerum scaena patefacta est, commoto iustissime exercitu occisus est Stilico, qui ut unum puerum purpura indueret, totius generis humani sanguinem dedidit; 6 occisus Eucherius, qui ad conciliandum sibi fauorem paganorum restitutione templorum et euersione ecclesiarum inbuturum se regni primordia minabatur, paucique cum isdem satellites tantarum molitionum puniti sunt. ita minimo negotio paucorumque poena ecclesiae Christi cum imperatore religioso et liberatae sunt et uindicatae. 7 Itaque post haec tanta augmenta blasphemiarum nullamque paenitentiam ultima illa diuque suspensa urbem poena consequitur. [39] adest Alaricus, trepidam Romam obsidet turbat inrumpit, dato tamen praecepto prius, ut si qui in sancta loca praecipueque in sanctorum apostolorum Petri et Pauli basilicas confugissent, hos inprimis inuiolatos securosque esse sinerent, tum deinde in quantum possent praedae inhiantes a sanguine temperarent. 2 accidit quoque, quo magis illa urbis inruptio indignatione Dei acta quam hostis fortitudine probaretur, ut beatus Innocentius, Romanae urbis episcopus, tamquam iustus Loth subtractus a Sodomis occulta prouidentia Dei apud Rauennam tunc positus, peccatoris populi non uideret excidium. 3 discurrentibus per urbem barbaris forte unus Gothorum idemque potens et Christianus sacram Deo uirginem iam aetate prouectam, in quadam ecclesiastica domo reperit, cumque ab ea aurum argentumque honeste exposceret, 4 illa fideli constantia esse apud se plurimum et mox proferendum spopondit ac protulit, cumque expositis opibus attonitum barbarum magnitudine pondere pulchritudine, ignota etiam uasorum qualitate intellegeret, uirgo Christi ad barbarum ait: 5 haec Petri apostoli sacra ministeria sunt. praesume, si audes; de facto tu uideris. ego quia defendere nequeo, tenere non audeo . 6 barbarus uero ad reuerentiam religionis timore Dei et fide uirginis motus ad Alaricum haec per nuntium rettulit: qui continuo reportari ad apostoli basilicam uniuersa ut erant uasa imperauit, 7 uirginem etiam simulque omnes qui se adiungerent Christianos eodem cum defensione deduci. ea domus a sanctis sedibus longe ut ferunt et medio interiectu urbis aberat. 8 itaque magno spectaculo omnium disposita per singulos singula et super capita elata palam aurea atque argentea uasa portantur; exertis undique ad defensionem gladiis pia pompa munitur; 9 hymnum Deo Romanis barbarisque concinentibus publice canitur; personat late in excidio urbis salutis tuba omnesque etiam in abditis latentes inuitat ac pulsat; 10 concurrunt undique ad uasa Petri uasa Christi, plurimi etiam pagani Christianis professione etsi non fide admiscentur et per hoc tamen ad tempus, quo magis confundantur, euadunt; quanto copiosius adgregantur Romani confugientes, tanto auidius circumfunduntur barbari defensores. 11 o sacra et ineffabilis diuini iudicii discretio! o sanctum istud et salutare flumen, quod parua exortum domo, dum beato alueo in sanctorum sedes tendit, oberrantes periclitantesque animas in salutis sinum pia rapacitate peruexit! 12 o praeclara illa Christianae militiae tuba, quae generaliter cunctos dulcissimo ad uitam modulamine inuitans, quos ad salutem inoboedientes non suscitauit, inexcusabiles reliquit ad mortem. 13 mysterium hoc, quod in transferendis uasis, dicendis hymnis, ducendis populis fuit, tamquam magnum cribrum fuisse arbitror, per quod ex congregatione populi Romani tamquam ex magna massa frumenti per omnia ex uniuerso ambitu ciuitatis latebrarum foramina effluxere grana uiua siue occasione siue ueritate commota; 14 omnia tamen de praesenti salute credentia ex horreo dominicae praeparationis accepta sunt, reliqua uero uelut stercora et uelut paleae, ipsa uel incredulitate uel inoboedientia praeiudicata, ad exterminium atque incendium remanserunt. quis haec perpendere plenis miraculis, quis praedicare dignis laudibus queat?

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
