# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.4.1

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/7.4.1

Anno ab urbe condita DCCLXVII post mortem Augusti Caesaris Tiberius Caesar imperium adeptus est mansitque in eo annis uiginti et tribus. 2 hic per semet ipsum nulla bella gessit, sed ne per legatos quidem aliqua grauia, nisi quod tantum aliquantis in locis praecogniti cito gentium tumores conprimebantur. 3 sane quarto imperii eius anno Germanicus Drusi filius Caligulae pater de Germanis, ad quos ab Augusto sene missus fuerat, triumphavit. 4 ipse autem Tiberius plurima imperii sui parte cum magna et graui modestia reipublicae praefuit, adeo ut quibusdam praesidibus augenda prouinciis tributa suadentibus scripserit boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. 5 at postquam passus est Dominus Christus atque a mortuis resurrexit et discipulos suos ad praedicandum dimisit, Pilatus, praeses Palaestinae prouinciae, ad Tiberium imperatorem atque ad senatum rettulit de passione et resurrectione Christi consequentibusque uirtutibus, quae uel per ipsum palam factae fuerant uel per discipulos ipsius in nomine eius fiebant, et de eo, quod certatim crescente plurimorum fide deus crederetur. 6 Tiberius cum suffragio magni fauoris rettulit ad senatum, ut Christus deus haberetur. senatus indignatione motus, cur non sibi prius secundum morem delatum esset, ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret, consecrationem Christi recusavit edictoque constituit, exterminandos esse urbe Christianos; praecipue cum et Seianus praefectus Tiberii suscipiendae religioni obstinatissime contradiceret. 7 Tiberius tamen edicto accusatoribus Christianorum mortem comminatus est. itaque paulatim immutata est illa Tiberii Caesaris laudatissima modestia in poenam contradictoris senatus; nam regi, quaecumque uoluntate faciebat, uoluptas erat, atque ex mansuetissimo principe saeuissima bestia exarsit. 8 nam plurimos senatorum proscripsit et ad mortem coegit; uiginti sibi patricios uiros consilii causa legerat: horum uix duos incolumes reliquit, ceteros diuersis causis necavit; Seianum praefectum suum res nouas molientem interfecit; 9 filios suos Drusum et Germanicum, quorum Drusus naturalis, Germanicus adoptiuus erat, manifestis ueneni signis perdidit; filios Germanici filii sui interfecit. 10 referre singillatim facta eius horret pudetque; tanta libidinis et crudelitatis rabie efferavit, ut, qui spreuerant Christo rege saluari, rege Caesare punirentur. 11 huius tamen imperii anno duodecimo noua et incredibilis clades apud Fidenatium urbem accidit: amphitheatri cauea populo gladiatorium munus spectante conlapsa est et plus quam uiginti milia hominum occidit. 12 dignum sane posteris tantae correptionis exemplum, tunc ad spectandas hominum mortes auidos homines conuenisse, quando pro salute hominum prouidenda Deus homo esse uoluisset. 13 deinde anno eiusdem septimo decimo cum Dominus Iesus Christus uoluntarie quidem se tradidit passioni, sed impie a Iudaeis apprehensus et patibulo suffixus est, maximo terrae motu per orbem facto saxa in montibus scissa, maximarumque urbium plurimae partes plus solita concussione ceciderunt. 14 eadem quoque die ad horam diei sextam sol in totum obscuratus tetraque nox subito obducta terris est et, sicut dictum est,

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
