Latin
7.42.1 to 7.42.2
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.42.1-2
Not analysed yet
Anno ab urbe condita MCLXV Honorius imperator, uidens tot oppositis tyrannis nihil aduersus barbaros agi posse, ipsos prius tyrannos deleri iubet. Constantio comiti huius belli summa commissa est. 2 sensit tunc demum respublica et quam utilitatem in Romano tandem duce receperit et quam eatenus perniciem per longa tempora barbaris comitibus subiecta tolerarit. 3 igitur Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, Constantinum imperatorem apud Arelatem ciuitatem clausit cepit occidit. 4 Iam hinc, ut de catalogo tyrannorum quam breuissime loquar, Constantem Constantini filium Gerontius comes suus, uir nequam magis quam probus, apud Viennam interfecit atque in eius locum Maximum quendam substituit. ipse uero Gerontius a suis militibus occisus est. 5 Maximus exutus purpura destitutusque a militibus Gallicanis, qui in Africam traiecti, deinde in Italiam reuocati sunt, nunc inter barbaros in Hispania egens exulat. 6 Iouinus postea uir Galliarum nobilissimus in tyrannidem mox ut adsurrexit et cecidit. Sebastianus frater eiusdem hoc solum, ut tyrannus moreretur, elegit: nam continuo ut creatus occisus est. 7 quid de infelicissimo Attalo loquar, cui occidi inter tyrannos honor et mori lucrum fuit? in hoc Alaricus imperatore facto infecto refecto ac defecto, citius his omnibus actis paene quam dictis, mimum risit et ludum spectauit imperii; 8 nec mirum si iure hac pompa miser lusus est, cuius ille umbratilis consul Tertullus ausus est in curia dicere: loquar uobis, patres conscripti, consul et pontifex, quorum alterum teneo, alterum spero, sperans ab eo qui spem non habebat et maledictus utique, quia spem suam posuerat in homine. 9 Attalus itaque tamquam inane imperii simulacrum cum Gothis usque ad Hispanias portatus est, unde discedens naui incerta moliens in mari captus et ad Constantium comitem deductus, deinde imperatori Honorio exhibitus truncata manu uitae relictus est. 10 Heraclianus interea Africae comes missus, cum idem Attalus umbram gestaret imperii, Africam strenue aduersum iudices ab eo missos tutatus, consulatum adsecutus est; 11 quo elatus supercilio Sabinum domesticum suum, uirum ingenio callidum industriaque sollertem et sapientem nominandum si animi uires tranquillis studiis adcommodauisset, generum allegit; 12 cum quo quorundam periculorum suspiciones dum patitur fecit atque, aliquamdiu Africana annona extra ordinem detenta, ipse tandem cum inmensa, certe temporibus nostris satis incredibili classe nauium Romam contendit. 13 nam habuisse tunc tria milia septingentas naues dicitur, quem numerum ne apud Xerxen quidem praeclarum illum Persarum regem et Alexandrum Magnum uel quemquam alium regum fuisse historiae ferunt. 14 is simul ut cum agmine militum ad urbem pergens litore egressus est, occursu comitis Marini territus et in fugam uersus, arrepta naui solus Carthaginem rediit atque ibi continuo militari manu interfectus est. Sabinus gener eius Constantinopolim fugit, unde post aliquantum temporis retractus exilioque damnatus est.