# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.6.1

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/7.6.1

Anno ab urbe condita DCCXCV Tiberius Claudius ab Augusto quartus regnum adeptus est mansitque in eo annis quattuordecim. 2 exordio regni eius Petrus, apostolus Domini Iesu Christi, Romam uenit et salutarem cunctis credentibus fidem fideli uerbo docuit potentissimisque uirtutibus approbauit; atque exim Christiani Romae esse coeperunt. 3 sensit hoc conlatum fidei suae Roma beneficium. nam cum interfecto Caligula multa de abrogando imperio ac republica in antiquum ordinem restituenda euerrendaque penitus Caesarum uniuersa familia senatus et consules decreuissent, 4 Claudius mox ut confirmauit imperium, magna atque adhuc Romae incognita usus clementia, ne in tantam nobilium multitudinem ultio, si esset coepta, saeuiret, biduum illud, quo de reipublicae statu infeliciter consultatum actumque fuerat, memoriae exemit omniumque factorum dictorumue in eo ueniam et obliuionem in perpetuum sanxit. 5 ita illam praeclaram et famosam Atheniensium amnestiam, quam quidem Romae inducere Iulio Caesare interfecto senatus Cicerone suadente temptauerat, sed Antonio et Octauiano propter ultionem extincti Caesaris inrumpentibus in inritum cesserat: hanc Claudius, quamuis multo truculentiore causa in caedem conspiratorum stimularetur, ultronea clementia nullo expetente firmauit. 6 accidit etiam eodem tempore praesentis gratiae Dei grande miraculum: siquidem Furius Camillus Scribonianus, Dalmatiae legatus, bellum ciuile molitus legiones multas fortissimasque ad sacramenti mutationem pellexerat. 7 itaque die dato, ut in unum undique ad nouum imperatorem conueniretur, neque aquilae ornari neque conuelli quoquo modo signa moueriue potuerunt. exercitus tanta et tam inusitata miraculi fide motus et conuersus in paenitentiam Scribonianum quinta statim die destitutum interfecit seseque sacramento prioris militiae continuit. 8 tristius ac perniciosius urbi Romae nihil umquam fuisse quam bella ciuilia satis notum est. itaque propter aduentum apostoli Petri et tenera Christianorum germina uixdum adhuc pauca ad sanctae fidei professionem erumpentia hanc exorientem tyrannidem et consurgens istud ciuile bellum neget quisquam diuinitus esse conpressum. qui praeteritis temporibus de conpressione bellorum ciuilium simile probarit exemplum.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
