# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.6.2-8

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 7.6.2 to 7.6.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/7.6.2

9 Claudius quarto imperii sui anno, cupiens utilem reipublicae ostentare se principem, bellum ubique et uictoriam undecumque quaesiuit. itaque expeditionem in Britanniam mouit, quae excitata in tumultum propter non redhibitos transfugas uidebatur: transuectus in insulam est, quam neque ante Iulium Caesarem neque post eum quisquam adire ausus fuerat, 10 ibique - ut uerbis Suetoni Tranquilli loquar - sine ullo proelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit . Orcadas etiam insulas ultra Britanniam in Oceano positas Romano adiecit imperio ac sexto quam profectus erat mense Romam rediit. 11 Conferatur nunc, si cuiquam placet, sub una insula tempus et tempus, bellum et bellum, Caesar et Caesar - nam de fine nil confero, quoniam hoc felicissima uictoria, illud acerbissima clades fuit - et sic demum Roma cognoscat, per eius latentem prouidentiam in agendis rebus antea se partem felicitatis habuisse, cuius agnitione suscepta plenissima felicitate perfruitur, in quantum non tamen blasphemiarum offendiculis deprauatur. 12 Eodem anno imperii eius fames grauissima per Syriam facta est, quam etiam prophetae praenuntiauerant; sed Christianorum necessitatibus apud Hierosolymam conuectis ab Aegypto frumentis Helena Adiabenorum regina conuersa ad fidem Christi largissime ministrauit. 13 Anno imperii eius quinto inter Theram et Therasiam insula de profundo emicuit triginta stadiorum spatio extenta. 14 Anno eius septimo sub procuratore Iudaeae Cumano in Hierosolymis tanta seditio in diebus azymorum exorta est, ut in portarum exitu populo coartato triginta milia Iudaeorum caede prostrata et conpressione suffocata referantur. 15 Anno eiusdem nono expulsos per Claudium urbe Iudaeos Iosephus refert. sed me magis Suetonius mouet, qui ait hoc modo: Claudius Iudaeos inpulsore Christo adsidue tumultuantes Roma expulit ; 16 quod, utrum contra Christum tumultuantes Iudaeos coherceri et conprimi iusserit, an etiam Christianos simul uelut cognatae religionis homines uoluerit expelli, nequaquam discernitur. 17 Verumtamen sequenti anno tanta fames Romae fuit, ut medio foro imperator correptus a populo conuiciis et fragminibus panis turpissime infestatus, aegre per pseudothyrum in Palatium refugiens furorem excitatae plebis euaserit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
