# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.8

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/7.8

Anno ab urbe condita DCCCXXIIII Galba apud Hispanias usurpauit imperium. qui mox, ut Neronis mortem conperit, Romam uenit; cumque omnes auaritia saeuitia segnitiaque offenderet, Pisonem sibi nobilem industriumque adulescentem in filium atque in regnum adoptauit: cum quo septimo mense imperii sui ab Othone iugulatus est. 2 Luit Roma caedibus principum excitatisque ciuilibus bellis recentes Christianae religionis iniurias, et signa illa legionum, quae sub aduentu in urbem Petri apostoli diuinitus cohercita conuelli nullo modo ad excitandum ciuile bellum ualuerant, quod per Scribonianum parabatur, Petro in urbe interfecto et Christianis poenarum diuersitate laniatis toto se orbe soluerunt. 3 de Hispania siquidem ilico Galba surrexerat; quo mox oppresso Otho Romae, Vitellius in Germania, Vespasianus in Syria imperia simul atque arma rapuerunt. 4 probent sane etiam inuiti potentiam simul et clementiam Dei, qui Christianis temporibus offenduntur: quanta celeritate tantorum incendia bellorum et excitata sunt et repressa, cum et antea minimis causis magnae ac diuturnae clades agitarentur et nunc maximi undique concrepantes magnorum malorum fragores minimo negotio sopirentur. 5 iam enim erat Romae quamuis persecutione uexata Ecclesia, quae iudici omnium Christo etiam pro inimicis et persecutoribus supplicaret. 6 igitur Otho cum, Galba et Pisone Romae interfectis, inter tumultus caedesque inuasisset imperium ac mox creatum imperatorem in Gallia per Germanicas legiones Vitellium conperisset, bellum ciuile molitus tribus primum leuibus proeliis, hoc est uno apud Alpes, alio circa Placentiam, tertio circa locum, quem Castores uocant, contra Vitellianos duces congressus uictor exstitisset, quarto apud Bedriacum proelio cum animaduertisset suos uinci, mense tertio quam imperare coeperat sese interfecit. 7 Vitellius uictor Romam uenit: ubi cum multa crudeliter ac nequiter ageret, incredibili etiam uoracitatis appetitu humanam uitam probris adgrauaret, postquam de Vespasiano comperit, primum deponere molitus imperium, post a quibusdam animatus Sabinum Vespasiani fratrem, nihil tum mali suspicantem, cum ceteris Flauianis in Capitolium compulit succensoque templo et mixta simul flamma ruinaque omnes in unum pariter interitum ac tumulum dedit. 8 post deficiente in Vespasiani nomen exercitu suo destitutus adpropinquantibusque iam hostibus trepidus cum se in quandam proximam Palatio cellulam contrusisset, turpissime inde protractus cum per uiam Sacram nudus duceretur, passim fimum in os eius coniectantibus in forum deductus, octauo quam regnum praesumpserat mense apud Gemonias scalas minutissimorum ictuum crebris conpunctionibus excarnificatus atque inde unco tractus et in Tiberim mersus etiam communi caruit sepultura. 9 multis autem et nefariis modis per complures dies a Vespasiani militibus aduersum senatum populumque Romanum indiscreta caede saeuitum est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
