Latin
Book 7
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.9.1
Not analysed yet
Anno ab urbe condita DCCCXXV, breui illa quidem sed turbida tyrannorum tempestate discussa, tranquilla sub Vespasiano duce serenitas rediit. 2 namque, ut paulo altius repetam, Iudaei post passionem Christi destituti in totum gratia Dei cum omnibus undique malis circumuenirentur, quibusdam in Carmelo monte seducti sortibus, quae portenderent exortos a Iudaea duces rerum potituros fore, praedictumque ad se trahentes in rebellionem exarserunt extinctisque Romanis praesidiis legatum quoque Syriae suppetias ferentem rapta aquila et caesis copiis fugauerunt. 3 ad hos Vespasianus a Nerone missus Titum filium suum maiorem inter legatos habuit; nam multas et ualidas legiones secum in Syriam traiecit. itaque cum Iudaeos multis eorum oppidis captis in urbem Hierosolymorum praecipue ob diem festum congregatos obsidione clausisset, cognita Neronis morte hortatu plurimorum regum et ducum -maxime Iosephi Iudaeorum ducis sententia, qui captus cum in uincla coiceretur, constantissime dixerat, sicut Suetonius refert, continuo se ab eodem sed imperatore soluendum -imperium adeptus est, relictoque in castris ad procurationem obsidionis Hierosolymorum filio Tito, per Alexandriam profectus est Romam; sed cognita interfectione Vitelli paulisper Alexandriae substitit. 4 Titus uero magna ac diuturna obsidione Iudaeos premens, machinis cunctisque bellicis molibus non sine multo suorum sanguine tandem muros ciuitatis inrupit. sed ad expugnandam interiorem templi munitionem, quam reclusa multitudo sacerdotum ac principum tuebatur, maiore ui et mora opus fuit. 5 quod tamen postquam in potestatem redactum opere atque antiquitate suspexit, diu deliberauit utrum tamquam incitamentum hostium incenderet an in testimonium uictoriae reseruaret. sed Ecclesia Dei iam per totum orbem uberrime germinante, hoc tam quam effetum ac uacuum nullique usui bono commodum arbitrio Dei auferendum fuit. 6 itaque Titus, imperator ab exercitu pronuntiatus, templum in Hierosolymis incendit ac diruit, quod a die conditionis primae usque ad diem euersionis ultimae manserat annis mille centum et duobus. muros urbis uniuersos solo adaequauit. 7 sexcenta milia Iudaeorum eo bello interfecta Cornelius et Suetonius referunt; Iosephus uero Iudaeus, qui ei tunc bello praefuit et apud Vespasianum propter praedictum imperium ueniam gratiamque meruerat, scribit undecies centena milia gladio et fame perisse, reliquias uero Iudaeorum diuersis actas condicionibus toto orbe dispersas: quarum numerus ad nonaginta milia hominum fuisse narratur. 8 Vespasianus et Titus imperatores magnificum agentes de Iudaeis triumphum urbem ingressi sunt. pulchrum et ignotum antea cunctis mortalibus inter trecentos uiginti triumphos, qui a conditione urbis usque in id tempus acti erant, hoc spectaculum fuit, patrem et filium uno triumphali curru uectos gloriosissimam ab his, qui Patrem et Filium offenderant, uictoriam reportasse. 9 qui continuo omnibus bellis ac tumultibus domi forisque conpressis pacem totius orbis pronuntiauerunt et Ianum geminum obseratis cohiberi claustris sexto demum ipsi post urbem conditam censuerunt. iure enim idem honos ultioni passionis Domini inpensus est, qui etiam natiuitati fuerat adtributus. 10 tunc deinde sine ullis bellorum tumultibus in inmensum respublica Romana prouehitur: siquidem Achaia Lycia Rhodus Byzantium Samus Thracia Cilicia Commagene tunc primum redactae in prouincias Romanis iudicibus legibusque paruerunt.