# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.9.2-3

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 7.9.2 to 7.9.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/7.9.2

11 Nono autem imperii eius anno tres ciuitates Cypri terrae motu corruerunt et Romae magna pestilentia fuit. 12 Vespasianus autem in uilla propria circa Sabinos nono anno principatus sui profluuio uentris est mortuus. 13 Anno ab urbe condita DCCCXXVIII Titus, segregatis a numero principum Othone et Vitellio ab Augusto octauus, biennio post Vespasianum regnauit. cuius tanta tranquillitas in imperio fuit, ut nullius omnino sanguinem in republica administranda fudisse referatur. 14 et tamen tunc Romae orto repente incendio plurimae aedes publicae concrematae sunt. abruptum tunc etiam Bebii montis uerticem magna profudisse incendia ferunt torrentibusque flammarum uicina regionis cum urbibus hominibusque delesse. 15 Titus cum ingenti omnium luctu in eadem uilla, qua pater eius, morbo absumptus est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
