Latin
TESTIMONIA AVTORVM DE
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 10
Unproofread scanNot analysed yet
Idem lib. XXVI. cap. ij. Hippocratis, qui primus medendi praecepta clarissime condidit, referta herbarum mentione, inuenimus uolumina. Cornelius Celsus lib. I. &principio sexti. Democriti discipulus (ut quidam crediderunt) Hip pocrates Conus, primus ex omnibus memoria dignis, ab studio sapientiae Medicinam separauit, uir &arte, &facundia insignis. Galenus in lib. quem inscripsit, quod Medicus sit philosophus. Probabile est, ob malam educationem, qua nunc educan Dtur homines, &ob diuitias antepositas uirtuti, iam neminem amplius existere, qualis fuit Phidias inter statuarios, uel Apelles inter pictores, uel Hippocrates inter me (dicos. Idem lib. de morbis curandis. ij. Hippocrates primus omnium recta institit uia. Quae cum à posteris absoluenda fuerat, non modo nemo eo rum absoluit, sed plaerique etiam quae probe fuerunt in uenta corruperunt. Proxime autem, ut uiam quae inchoata ab eo perficerent, absoluerentque, Aristoteles, &Theophrastus accesserunt. Idem de Crisibus. lib. iij. cap. xi. Ab eo incipiemus, qui nobis omnium fuit dux atque autor disciplinarum. Idem de naturalibus Facultatibus. lib. I. Hippocrates quidem omnium, quos nouimus me