Latin
CATALOGVS
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 12
Unproofread scanNot analysed yet
DE DIOCLE CARYSTIO. DOST HIPpocratem Dyocles Carystius, deinde Praxagoras, &Erasistratus sic artem exercuerunt, ut etiam in diuersas curandi uias praecesserint. Fuit autem herbariae medicinae sectator Diocles. Citant hunc aliquoties Plutarchus, Plinius, &Galenus. Scripsit Epi stolam de bona ualetudine ad Antigonum, quae à Copo latinitate donata, etiam nunc ab omnibus legitur. DE PRAXAGORA, &Philotimo. DE PRAXAgora nihil insigne lego, quam quod ab Aesculapio genus duxerit, discipulum quoque habuerit longe excellentissimum Philotimum, cuius meminit Galenus lib. Metho. ij. Citatur &Praxagoras ab Galeno aliquoties, tum in diffinitionibus potissimum. DE CHRYSIPPO. HRYSIPPVS philosophus &medicus, Hippocratis &Prodici placita primus mutauit, tumultua ria quadam, ut inquit Plinius, garrulitate. Scripsit autem de animi aegritudinibus. Item de ratione Curandi. De Logicę quaestionib. Meminit Ga le. de locis Affectis lib. iij. cap. 1. &Plin. li. XXIX. ca. 1.