Latin
DE HEROPHILO
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE SERAPIONE. OST quos Serapion, primus omnium nihil hanc ra tionalem Medicinam pertinere ad Medicinam professus, in usu, &experimentis eam posuit. Notat hunc aliquo ties Galenus libro Therap. ij. Vixit ut supputat Volaterranus, circa annum Domini. M. Ixx. DE APOLLONIIS. APOLLONII duo fuerunt, pater, &filius, Serapionis sectatores, &asseclae. Celsus libro pri. Galenu, libro Sectarum. DE GLAVCIA. CELAVCIAS, pharmacenticae sectae experimen tator, siue Empiricus. DE HERACLIDE. ERACLIDES Tarentinus Empiricus. Scripsit librum, cui titulum fecit ἀπνοῆς, ut inquit Gale. de locis Affectis lib. vi. cap. v. DE ASCLEPIADE. SICIN DVAS parteis ea quoque quae uictu curat, Medicina diuisa est, alijs rationalem artem, alijs usum tantum sibi uendicantibus. Nullo uero quicquam post eos (qui supra comprehensi sunt) exarante, nisi quod accaeperat Asclepiades, manum adhibuit, ut inquit Celsus, medendi rationemem ex magna parte mutauit. Fuit Asclepiades ille aetate Magni Pompeij Rheto ricae Magister.