# Catalogus illustrium medicorum 15-2

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum, DE HEROPHILO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/15-2

Sed cum non satis in ea arte quaestuosus esset, homo sagacis ingenij, ad Medicinam se conuertit: atque, ut necesse erat, homini qui nec id egisset, A nec remedia nosset, oculis, uisuque percipienda, torrenti ac meditata oratione quotidie blandiens, omnia abdicauit, totamque Medicinam ad casum reuocando, coniecturam fecit: quinque res maxime communium auxiliorum professus, abstinentiam cibi, alias uini, fricationem corporis, ambulationem, gestationesque: cum semetipsum sibi praestare possent intelligere. Fauentibus cunctis, essent uera, quae facillima erant; uniuersum prope humanum genus circumegit in senon alio modo, quam si coelo emissus uenisset. Trahebat praeterea mentes artificio mirabili, Vini promittendo aegris, dandoque tempestiue tum frigidam aquam. Et quoniam caussas morborum prior scrutari Herophilus instituerat, Vini rationem illustrauit Cleophantus apud Priscos, ipse cognominari se frigidam dando praeferens & ut autor est M. Varro) alia quoque blandimenta excogitabat: iam suspendendo lectulos: quorum iactatu aut morbos extenuaret, aut somnos alliceret. Iam balneas, auidissima hominum cupidine instituendo. Et alia multa dictu grata, magna autoritate, nec minore fama, cum accurrisset in gnoto funeri, relato homine ab rogo, atque seruato, ne quis leuibus momentis tantam conuersionem factam existimet. Id solum possumus indignari inquit Plinius, unum hominem in leuissima gente, sine opibus ullis orsum, C uectigalis sui caussa, repente leges salutis humano generi dedisse, quas tamen postea abrogauere multi.

---

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Catalogus_illustrium_medicorum.
