# Catalogus illustrium medicorum 16

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum, MEDICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/16

MEDICORVM. uisse uidetur. Porro ante illum ars Medica, nondum hoA minibus fuit cognita, nisi quod ueteres medicamento rum & herbarum, quas apud Graecos Chiron Centaurus, & ab eo eruditi heroes nouerant. Ad haec, quales Aristeo Melampodi, & Polybio ascribuntur, experimenta quaedam habuere. Apud Aegyptios sane, pręter herbas aliam quoque medicamentorum rationem in usu fuisse, Homerus hunc in modum testatur. Fertilis Aegyptus, rerum medicamina partim optima mixturis, partim de terrima nutrit. Iam uero ex cadauerum illa incisione, quam in exequijs habere moris erat, multa etiam quae manum administrantur, apud priores medicos inuenta esse dicuntur. Quaedam ex casu obseruata fuisse: ueluti suf fusis sanguinem mittendum: inde quod capra quaepiam ex suffusione male habens, stipite acutissimo in B oculum impresso, uisum receperit. Quin & clysteris usum ab ibi profectum esse scribunt. Haec enim collo, tamquam clysteris utre marina, Nilique aqua impleto, rostri aduncitate per eam partem se perluit, qua recrementa reddi solent. Scribit etiam HERODOTVS historiographus, quondam aegris in compita expositis, illos qui ijsdem aliquando morbis laborarant, referre solitos, quibus unusquisque usus sanitatem recuperauerit. Atque hoc modo, ex multorum usu ac experimentis, rem medicam conflatam esse. Sed haec quidem experientia ratione uacua, nondumque rationalis fuit. Caeterum perfectam Medicinam, & omnibus numeris absolutam, uere diuinam aio Aesculapius solus inC uenit. Illam uero quae inter homines uersatur, huius successores Aesclepiadae, posteris ueluti haereditario acceptam tradiderunt. Maxime Hippocrates, qui omnibus facile pręcelluit, primusque consummatam apud Graecos medicinam in lucem protulit.

---

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Catalogus_illustrium_medicorum.
