Latin
EVELPIDE
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE ACRONE. CRON Agrigentinus Empiricus. DE DELPHINO. DELPHINVS discipulus Acronis, Item Empiricus. Galenus eodem. DE ANDROMACHO. SCRIPSIT libros Therapeuticae, plaeraque etiam composuit, quę eius nomine apud Galenum celebrantur, inlibris, quos in scripsit Memiri. DE CRITONE. SCRIP sit ille libros Cosmiticorum, quos contraxit ex Cleopatra &Heraclide, qui &ipsi reliquerunt κοσμιτικά, DE PHILIPPO Alexandri medico. PHILIPPVS quidam Alexandri magni medi-B cus fuit, Anacarnaniensis natione, de quo lege historiam apud Qu. Curtium libro tertio. DE APVLEIO. LAAPVLeij Madarensis philosophi Platonici de uirtutibus herbarum quidam libellus hodie in manibus habetur, quem a Chirone Centauro praeceptore Achil lis, &ab Aesculapio dicitur accaepisse: an illius qui Asinum aureum scripsit, minime compertum habeo. DE HERACLIDE. TARENtinus Heraclides plantarum historiam scripsit, idque ante Dioscor. ut ipse in praefatione testatur. ANDREA. ANDREAS Chius herbarum scriptor. eius memi nit Dioscorides libro primo. DE IOLA. OLAS Bithynus herbarius. Multa eius transtulit in suam naturalem historiam Plinius, quae nominatim etiam citat lib. XX. cap. xvij. Dioscor. lib. 1. DE IVBA. VBA, ET rex, &herbarius. Celebrauit inter alia herbam Euphorbiam lib. XXV. cap. vij. DE CRITOBVLO. OLIM MAGnus fuit, propter extractam Philip pi regis oculo sagittam, &citra deformitatem oris cun cta orbitate luminis. Plin. lib. vij. cap. xxxvij. DE PRODICO. OPRODICYS Selymbriae natus, discipulus Hippocratis. Instituit quam uocant latralepticen. Reunctoribus quoque medicorum, ac mediastinis uectigal inue nit, ut inquit Plin. lib. xxix. cap. 1.