# Catalogus illustrium medicorum 22

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum, DE MARCO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/22

DE MARCO CATONE. EHVNC inter medicos herbarios numerat Plin. lib. XXV. cap. ij. Nam praeter libros de re rustica, etiam commentarium scripsit, de cura domesticorum, & longa Senecta paranda. Plinius lib. xxix. cap. 1. DE ARCHONTIO. ARCHON Tius uulnerum medicus, sed plane im postor, & Galeno, & Plinio teste. DE CAIO VALGIO. POST CATone, inquit Plin. Romae tentauit quidem scribere quędam in medicina C. Valgius, homo non solum eruditus, uerumetiam spectatus, sed repugnantibus satis, nihil effecit. Plin. lib. xxviij. cap. ij. DE POMPEIO LENAEO. POMPEIVS Lenaeus, magni Pompei libertus, homo Romanus, sed grammaticus uerius quam medicus. Plin. lib. XXV. cap. 1. DE MITHRIDATE rege Ponti. VNC quis dubitet, praeter tam multifariam eruditi onem, & tam multarum linguarum peritiam, etiam medicum fuisse? Primus enim ille Antidoti genera inuenit, ex quibus etiam nunc nomen retinet unum. Illius quoque inuentum est, quod sanguis anatu Ponticarum antidotis miscetur, quoniam ueneno uiuunt. Meminerunt huius A passim & historiae, & Plin. lib. XXV. cap. 1. DE EVACE. VAX rex Arabium, de simplicium effectibus, ad Neronem scripsit, teste Plin. lib. XXV. cap. 1. DE DIONYSTO, & Methrodoro. CORVM inuentum fuit primum, herbas pictura

---

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Catalogus_illustrium_medicorum.
