# Catalogus illustrium medicorum 26

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum, DE ANTHONIO MVSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/26

DE PETRONE. PETRON Diocli Carystio successit, ut meminit Celsus li. iij. cap. IX. Miro modo ille febrium morbos curabat, nempe per contraria. Febricitantem enim ubi accęperat, simul calorem ingentem, sitimque excitabat. Deinde ubi paululum remitti coepisset febris, aquam frigidam potui dabat: quae si mouisset sudorem, expli cuisse se aegrum dicebat: si non mouerat, plus aquae fri gidę ingerebat, & tu uomere cogebat. Si alterutro mo do liberasset, protinus suillam assam, & uinum potui da bat. Si non liberabat, decoquebat aquam, sale adiecto, eamque bibere cogebat, ut mouendo uentrem purgaret. Et intra haec omneis medicina eius consistebat. APPOLLODORO. APPOLLOdorus medicus Ptolomaei regis, scri psit uolumen de uinis, & usu eius ad regem. Plinius libro. xiiij. cap. septimo. Fuerunt autem Appollodori duo: ut etiam alibi testatur Plin. libro. XX. cap. iiij. DE PETRIDIO. SCRIPSIT Ophiaca Petridius. Α σ - -

---

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Catalogus_illustrium_medicorum.
