Latin
DE ANTHONIO MVSA
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 27
Unproofread scanNot analysed yet
MEDICORVM. DE PHILIPPO, &CHRYsippi quodam discipulo. Et Philippo Epirote. NON IGN orabilis medicus Chrysippi discipulus. Apud Antigonum regem, amicum quendam eius, notae intemperantiae, mediocriter in hydropico morbo implicitum, negauit posse sanari. Cumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum pollicitaretur, respondit, illum ad morbum aegri respicere, se ad animum. Neque eum res fefellit. Ille enim cum summa diligentia, non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tum malagmata sua deuorando, bibendoque suam urinam, in exitium sese praecipitauit. Celsus libro tertio, cap. XXI. DE QVINTO SERENO SAMmonico. QVINTVS Serenus Sammonicus, Gordiani iuB nioris paedagogus fuit. Cuius meminit Spartianus in Caracalla his verbis. Occisi sunt &in balneis plures, &in coenis, inter quos Sammonicus Serenus: cuius libri plurimi ad salutem extant.