# Catalogus illustrium medicorum 29

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum, DE DIAVL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/29

DE DIAVL. DIAVLI cuiusdam meminit Martialis Epigram matum libro. primo his uerbis, Chirurgus fuerat, nunc est uespillo Diaulus, Coepit, quod poterat, clinicus esse modo. Et rursum. Nuper erat medicus, nunc est uespillo Diaulus, Quod uespillo facit, fecerat & medicus. DE HARMOCRATE. ARMOCrates medicus quidam fuit tantae igna uiae atque inscitiae, ut non modo arte sua, quam non probe callebat, multos perimeret, uerum etiam per somni um conspectus, uelut basiliscus interficiebat a quibus cernebatur, autor Martialis Epigram. lib. VI. Lotus nobiscum est, hylaris coenauit, & idem Inuentus mane est mortuus Andragoras. Tam subitae mortis caussam Faustine requiris? In somnis medicum, uiderat Harmocratem. DE HIPLOMACHO. VSIT IN hunc Martialis libro octauo. Hiplomachus nunc es, fueras ophthalmicus olim, Fecisti medicus, quod facis Hiplomachus.

---

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Catalogus_illustrium_medicorum.
