# Catalogus illustrium medicorum 30

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum, DE DIAVL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/30

DE PYRONE. VGATOrem aliquem fuisse, & qui multa incer ta proposuerit in philosophia & medicinis, Galenus uidetur innuere libro de temperamentis secundo. Et nonne inquit, haec sunt Pyronis haesitatio, & nugae immensae? DE ZENONE. ENONem illum Herophili discipulum, citat Ga lenus lib. diffinitionum medicinae. DE ANDRONICO. EMINIT huius Galenus in libro, qui inscribitur, Quod corporis temperamentum, animi mores sequantur. DE LVPO MACEDone. VPVS MACedo uiguit, ut inquit Galenus. propter nouitatis gratiam, & ueluti oraculum quod dam ex adytis loquens. Libro de naturalibus facultatibus primo. DE ANTONIO EPIGVRO. ANTONIVS Epicurus scripsit de propriorum affectuum ἐριδρία, cui simili uolumine respondit Galenus, quem nuncupauit, de propriorum animi cuiusque affectuum agnitione & remedio. DE QVODAM HIPPOCRAte apud Martialem libro. IX. SANTONIca medicata dedit mihi pocula uirga Os hominis, mulsum me rogat Hippocrates, Tam stupidus nunquam ne tu puto Glauce fuisti Chalcea donanti, Chrysea qui dederis. Dulce aliquod munus, pro munere poscit amaro, Accipiat, sed si potat Helleboro. Fuerunt autem plures eius nominis, ut infra dicemus.

---

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Catalogus_illustrium_medicorum.
