Latin
DE STRATONIGO
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 31
Unproofread scanNot analysed yet
DE STRATONIGO, &SABINO. CELEERANtur discipuli Hippocratis ab Galeno libro de atra bile. PRODICO. VETVS &ipse scriptor. Scripsit de natura hominis quaedam, quae citantur ab Galeno libro de natura libus facultatibus secundo. DE THEONE. HEON de frictionibus corporis parum probe sen B sit quaedam contra Hippocratem, quae ab Galeno im probantur lib. de Sanitate tuenda. ij. AECIO. AECIVS quadrisyllabum. Ex Antiochia. Syriae fuit, Eunomij praeceptor, Constantini magni temporibus. Pauper natus ab initio, aurificinam ob inopiam exercuit. Paulo post ob nobilis praeceptoris com moditatem, qui nuper e Tyro aduenerat, sese literis &eloquentiae studijs tradidit. Cumque Christianus esset, &à LEONTIO Praefule Antiocheno, Diaconatus ordini adscitus esset, Eunomiorum, Arrianorumque fectae sese addixit. Quapropter &uocatus, &ex Antiochia pulsus est. Eius uiC tam Eunapius Graecus autor prosequitur.