# Catalogus illustrium medicorum 33

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum, DE MNESITHAEO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/33

DE MNESITHAEO. MNESITHaeus Atheniensis, uir in omnibus, ut inquit Galenus, quae ad artem medicam spectant, sufficienter doctus. Scripsit librum, qua uia & ratione medendi scientiam oporteat exercere. Galenus de arte cu ratiua ad Glauconem libro. 1. DE PETRIDIO, & MICONE. TORVM mentionem Plinius facit libro. XX. cap. xxiij. Scripserunt autem hi ῥιζοτομούμενα. DE ACTVARIO. ACTVARIUS Graecus autor, scripsit de ratione Vrinarum libros septem. Praeter haec (ut inquit Ambrosius Leonolanus) non hactenus apud quenquam historicum, qui nos doceret, qui uiris, & cuias esset, legi mus. Sed tamen in ijs quae ipse disputauit, clare specta re est, uiri diuinum ingenium, scientiamque rerum pro fundam, adeo, ut nemini cedens, aut metuens, aut obsecutus, sua minerua potius uigens, atque fretus, rem omnem praepositam doctissime uideatur explicauisse. Siquidem praeter hosce septem libros, qui de urinis sunt, etiam magnum opus composuit, in quo omnis medicae facultatis ideae summa diligentia, & arte tractatae continentur. Atque haec Ambrosius Leonolanus. DE CHERIA. CHERIAS Artheniensis, herbarum scriptor, cele brator quoque spinarum generis, & carduorum. Meminit Plin. libro. XXI. cap. xxiij. DE ALEXANDRO Aphrosidęo. ALEXAN der Aphrosidaeus, sub Seuero & Anthonio Imperatoribus philosophiam professus, primus omnium Aristotelem, antea uiris doctis laudatum magis quam intellectum, commentarijs enarrauit. E cuius schola tanquam ex equo Troiano uiri doctiss. emanarunt, Themistius, Ammonius, Simplicius, Philoponus, & Olympiodorus, omnes Aristot. commentatores. Habentur & hodie eius problemata, et rei medicae quaedam, quae Aldus quondam excepit.

---

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Catalogus_illustrium_medicorum.
