Latin
DE GLAVCIA
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 36
Unproofread scanNot analysed yet
DE MNESTORE. SCRIP sit libros naturalium quaestionum, ut indicat Theophrastus libro primo plantarum cap. XXVI. DE THRASYA. S, VT INquit Theophrast. tale se comperisse uenenum aiebat, quod facile, &absque ullo dolore inferre necem posset. Nec alio quam succo Cicutę, &Papaueris, &aliorum huiusmodi. Idque admodum contractum, exiguumque, uidelicet ad drachmae pondus, &irreme diabile penitus: &tam ualidum, ut quantumuis tempore perdurare posset, necquicquam sentiret immutationis. Sed sumendam is Cicutam aestimabat, non unde libuerit, sed ex Susis, &si qua alia loca praegelida &opaca constant. Nec secus de reliquis, quae debebant addi censebat. Quin &alia multa, &ex multis ijs componenda excogitauit. Radicum peritissimus habitus est. Vnde &saepe Hellebori manipulos esitabat, nec inde quicquam afficiebatur. Ab illo dictum ferunt, Omnia medicamina propter hominis consuetudinem, si saepi us sumantur, uim suam amittere. Cum enim inaequali ter à natura accaeptantur, deuincuntur; conficiuntur, &non amplius poni inter medicamina debent. Subinde naturas singulatim discernens, alijs medicamen, alijs non esse medicamen asserebat. Meminit Theoph. historiae plantarum libro. IX. cap. xvij. &. xviij.