# Catalogus illustrium medicorum 46

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum, DE RVFFO EPHESIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/46

Loca pro temporis conditione solent illa mutare: non plus edunt, aut bibant, quam sibi saC lubre sit: non diutius dormiunt, quam ratio ualetudinis postulat: modum mouendi, quietandique seruant. Nouit sua quodque medicamina, uiuit sua quodque sorte contentum, & gaudet. Haec late a medicis praecipiuntur. At uero exempla, in quibus maior, quam in praeceptis est, ab animalibus certiora perhibentur. Addo utilitatem, quae in dicendi facultate ex hac animalium ra tione afferri potest. Comparationes enim, assimilatio nesque illae, quas Graeci parabolas, uocant, quae plurimum orationem exornant, auditoremque tenent, hinc uariae, copiosae, aptissimęque accipi possunt, ut siue oras, si ue communem partiris cum alijs sermonem, eloquens, aptus, suauisque esse possis. Poëta uero, unde nam pulchri us sua illata, & mira accipiet, quam ex Aristotelis libris de DAnimalibus, qui naturę archana, rimantur, enarrant, Medicus uero quod fatetur, se sua in (afferunt? de ordiri, ubi philosophus desinit, nusquam plenius quam hic uiderit, quodque à Galeno medicorum Principe tradi tur, Aristotelem primum anatomen, hoc est, membrorum dissectionem scripsisse, hic agnoscet, & quam idem ut primus & optimus fuerit autor percipiet. Haec Gaza. DE EIVS BIBLIOtheca in hanc sententiam fere Strabo. Geographiae lib. xiij. ESCEPSI fuere philosophi Socratici Erastus, & Coriscus, & Neleus Corisci filius, qui Aristotelem & Theophrastum audiuit, & successor fuit Bibliothecae Theophrasti, in qua Aristotelica inerant. Nam Aristo teles, & Bibliothecam, et scholam reliquit Theophrasto, & zed by Dic primus omnium quos scimus Plin. lib. congregauit, & Aegy A pti reges Bibliothecae ordinem docuit. Theophrastus uero eam tradidit Neleo. Neleus eam Scepsim detulit, ac posteris dedit, hominibus sane imperitis, qui libros inclu sos, ac negligenter positos tenebant. Qui cum Attalicor regum, sub quib.

---

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Catalogus_illustrium_medicorum.
