# Catalogus illustrium medicorum 49

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum, SVIDAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/49

Nam qua inquit, alia re praestare caeteris poteri mus, si ea quae ex te accaepimus, omnium prorsum fient communia. Quippe ergo doctrina praeire malim, quam copijs, atque opulentijs. PLINIVS DE ARISTOtele libro. viij. cap. XVI. ARISTO Teles diuersa tradit, uir quem in his magna secuturus parte praefandum reor. Alexandro ma B gno rege inflammato cupidine animalium naturas noscendi, delegataque hac commentatione Aristoteli, summo in omni scientia uiro, aliquot milia hominum, in totius Asiae, Graeciaeque tractu parere iussa, omnium quos uenatus, aucupia, piscatusque alebant, quibusque uiuaria, armenta, aluearia, piscinae, auiaria in cura erant, ne quid usquam gentium ignoraretur ab eo, quos per cunctando, quinquaginta fere uolumina illa de Animalibus condidit. οι. στ - - LAVS ARISTOTELIS EX GICEROne Tusculanarum quaestionum lib. 1. SED VT Aristoteles uir summo ingenio, scientiae copia cum motus esset Isocratis rhetoris gloria, dicere eti am coepit, adolescentes docere, & prudentiam cum eloC quentia iungere. Sic nobis placet, nec pristinum dicendi studium deponere, & in hac maiore & uberiore arte uersari. Et paulo post eodem libro. Aristoteles longe omni bus praestans (Platone semper excaeptio) & ingenio, & diligentia. AVTOR IDEM

---

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Catalogus_illustrium_medicorum.
