# Catalogus illustrium medicorum 50

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum, DE FINLBVS LIB. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/50

DE FINLBVS LIB. V. PERSEQVVTVS est Aristoteles animantium omnium ortus, uictus, figuras. Theophrastus autem stirpium naturas, omniumque fere rerum, quae è terra gignuntur, caussasque atque rationes. Ab Aristotele mores, instituta, disciplinas, à Theophrasto leges etiam cognouimus. Et plura ibidem de comparatione AriD stotelis & Theophrasti. DE ARCHELAO, & Anaxagora, ANAXAGOrae discipuli fuerunt Archelaus phy sicus, & Euripides poëta. Strabo. libro. xiiij. DEHERACLIDE HIEROPHILO. SVPRA MEMInimus Heraclidis cuiusdam, & Hierophili, utraque nomina coniungit Strabo libro decimoquarto: ut diuersi fuisse uideri possint. Ex Erythri inquit, ciuitate aetate nostra fuit Heraclides Hierophilus medicus, Apollonij condiscipulus, eius qui Mus est cognominatus. Sed & libro duodecimo. Prusiensem quendam facit. Asclepiadem, Bithyniensem. Vnde suspicor, plures eius nominis fuisse. A

---

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Catalogus_illustrium_medicorum.
